martedì 29 ottobre 2013
Fuerunt temporibus antiquissimis homines qui privilegio utebantur vitam suam degendiuna cum diis, interdum a deabus amabantur et ad mensam deorum cum invitati essent nimia curiositate peccabant sic ut poenis exemplaribus puniti essent. Inter quos memoratu dignus est Sisyphus. Callidissimus is fuit mortalium, et multis variisque casibus plenam vitam degit, semper ad lucrum suum intentus per fraudes ingeniosas. Sed olim iram Iovis in se conflavit qui eum fulmine tetigit et ad inferos impulit. In eum Iuppiter poenam meditatus est quae noxiae parem et uno tempore contrariam esset: qui vitam degerat quam maxime variam casibus multis et lucra obtinuerat nullo labore ac dolore, damnatus fuit ad laborem semper eundem et interminabilem frustra sustinendum in aeternitatem saeculorum. Nam lapidem immensum coactus fuit volvere usque ad summum cacumen praerupti montis, at numquam ad iugum perveniebat. Cum enim prope fuisset ad fastigium et quasi id tangere putavisset, denuo saxum retro ad planitiem ruebat, sic ut Sisyphus laborem suum sine fine et effectu iterum inchoare frustra coactus esset. Quid hanc fabulam narravi? Quia Sisyphi vitam mortalem et dein poenam puto similes quodammodo esse vitae eorum qui nihil umquam fecerunt nisi spe lucri et pro bono suo, qui neminem umquam amaverunt: et quid est vita quae degatur pro se tantum? Taedium et languor sine luce, labor sine amore ullo, et horribilis est etirrita haec cotidiana iteratio. Sisyphi fabulam ad mentem revocemus cum taedio afficimur et vitam nostram accusamus quia semper par et similis est sibi: hoc fit si nos ipsi tantum nostrum socii simus, ceteris ignoratis et neglectis: taedium numquam est in animis ubi amor imperat. Nec dico de amore quem amici sentiant erga nos, quod certe bonum est at non est in arbitrio nostro, sed de amore dico quem ipsi sentiamus erga eos quibuscum vivamus: hunc amorem nemo impediet et in manibus cotidie habemus, si non possumus amari. Sunt denique qui putent vitam habuisse infelicem quia amati non satis fuerunt et errant mea quidem sententia: puto eos infelicem vitam habuisse quia non satis amaverunt.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: