giovedì 7 giugno 2018
«Declinat aut finis habet cultus et humanitas non cum quaedam per se exhauriuntur vel superantur vel substituuntur: quod sponte fieri et cottidie parari videmus; unde cultum Graecorum et Romanorum Christianus cultus ecclesiasticus subsecutus est, cui vicissim laicus cultus Christianus successit, vel, si per singula ire licet, cultum humanitatis restitutae et renascentium artium illuministicus cultus secutus est, cui liberalis successit… quia in hisce successionibus et per has vicissitudines, patrimonium servatur ac traditur, et omnes, etiam si mutatis proportionibus et consuetudinibus et rationibus et coloribus, etiamnunc vivimus atque alimur iis consiliis et notionibus et placitis et operibus quae Graecorum Romanorumque fuerunt et mediaevalis ecclesiae et humanitatis redintegratae et renascentium litterarum et aetatis luminum; quae placita et opera sunt partes in animis nostris agentes, ita ut, si forte quibusdam ex iis orbati essemus, quasi sentiremus nos magno cum dolore et dedecore esse aliqua nostri parte detruncatos; et est hic vivus progressionis humani generis sensus, quae servat eademque innovat. Finis cultus et humanitatis, de qua hic loquimur, humanitatis scilicet in universum consideratae, non fit cum illud patrimonium novis incrementis augetur, sed cum perit et dissipatur; cum catena, qua cum maioribus coniungimur, frangitur; cum barbaries praevalet; quod quidem accidit cum animi inferiores et barbarici, qui, etsi refrenati et cohibiti, sunt tamen in qualibet humana civilique societate, firmantur et corroborantur et denique praeponderant ac dominantur.
unc fit ut isti animi, qui non valent ad resolvendum in se cultum humanum, eundem ad maiorem et meliorem vim extollentes, praevertunt ipsum, neque solum subiciunt et opprimunt homines eos, qui quasi illum cultum repraesentare videntur, verum etiam accinguntur ad opera destruenda, quae iis hominibus erant instrumenta ad alia opera conficienda, et delent monumenta pulchritudinis, rationes cogitandi, omnia nobilis antiquitatis testimonia atque vestigia, claudendo scholas, disperdendo aut comburendo cimelarchia, bibliothecas et tabularia, et faciendo talia et alia similia, ut experti sumus et experimur, sive hoc fit ob incuriam et rerum omnium ignorantiam, sive propter levitatem et libidinem destruendi, sive meditato quodam consilio. Qui illum cultum repraesentant et ii qui parati sint et cupidi illius opera redintegrandi et tradendi, in loco iniquo et inferiore sunt positi atque omni potestate orbantur, quamvis eorum animi maneant indomiti neque frangatur tamquam qui videant se privari instrumentis subsidiisque agendi et necessario cogantur in se flecti atque converti omni spe amissa, ita viventes, quasi nihil aliud opperiantur nisi mortem. Cuius rei exempla non opus est quaerere in remotioribus de antiquis temporibus historiis, cum res nostra aetate gestae tam copiose ea exhibeant, ut in nobis vel ipse horror attenuatus sit»
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: