martedì 10 settembre 2013
Corpus nostrum quamquam fragilis res est et quasi vasum fictile, servat thesaurum unicum qui est revera amor Dei. Cum vita nostra laboribus et doloribus, nonnumquam calamitatibus obviam eat, quid aliud animum nostrum solatur et confirmat ad iter vitae usque ad finem fidenter continuandum, nisi amor Dei? Quaere ex te ipse quid sit thesaurus in te absconditus: scies certe nihil aliud esse nisi nostrum erga Deum amorem, qui uno tempore est amor Dei erga nos. Si quidam vestrum fortasse obiecerit mihi: «Recte quidem Pater loqueris, sed ego sum cotidianis negotiis et laboriosis intentus et quasi adstrictus, ut cotidie familiares meos victu sustentem aliisque rebus ad vitam necessariis: in laboribus cotidianis adeundis maxime mea vita degitur sic ut non vacem ad tam diu cogitandum de amore Dei», illi respondebo: «Tu recte quidem agis, fili mi, sed considera quae sit ista vis quae te hortatur ad amorem in tuos et ad curam adsiduam adhibendam erga eos. Te non fallet servitium tuum in familiares non aliud esse nisi verum servitium in honorem Dei. Amas parentes, filios, uxorem tuam quia Deum amas.Haec dici possunt de disciplinis et artibus quas exercemus, quia nostra studia, fervore quodam cordis accensa, tendunt ad novas res creandas, quae sint in pulchritudine a mente et corde nostro conceptae. Quae a mentibus et manibus et cordibus hominum creata sint, id est exempli gratia signa, tabulae pictae, studia sapientiae, orationes, quaestiones de rerum natura, cognitiones de valetudine animis et corporibus nostris restituenda, etiam si artifices ipsi et sapientes et oratores hoc ignorent, omnia sunt ad maiorem Dei gloriam creata. Breviter concludam: nullus amor potest esse qui non sit amor alicuius rei: cuius rei ergo est amor, amor Dei noster? Nemo nostrum ignorat nos, cum Dei amore accendimur, Iesum ipsum oculis nostris quasi videre et cordibus nostris concipere et toto animo amare, qui est filius quem dono nobis Deus dedit, infinita misericordia sua.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: