giovedì 15 febbraio 2018
Octoginta ante annis Iohannes ille Huizinga, cum non sine animi perturbatione videret homines, qui ex ingentibus atque immensis prioris omnium gentium belli damnis vix animos receperant maximaque illius cunctarum nationum conflictus damna resarcire potuerant, iam nescio quo furore perciti in alterum bellum praecipites ferri, quod totum terrarum orbem ferro ignique vastaturum erat. Opus igitur suscepit scribendum, quo monstraret humanae naturae fundamentum et quasi cardinem cultus, quo omnes nostri generis gentes humanitatem suam fovent, non negotium ex quibus compendio lucroque inservimus, sed otium esse: liberum scilicet animi ludum, quo rudem indigestamque rerum adiunctorumve molem, ratione et via usi, in ordinem quendam componere solemus: quo ordine, quibus normis legibusque rationabilibus fruamur non sine magna animorum delectatione. Ergo non Homo faber a ceteris bestiis peculiari atque interiore quadam nota distinguitur, sed potius Homo ille ludens, qui ea quae facit, libere facit, iisque in sinu gaudet tamquam artifex operibus suis, vel carminibus a se compositis poeta. Homo enim faber multa conficit, at nequaquam in se et per se eadem perficere studet: immo semper studet ex suis machinis instrumentisve se aliquid commodi lucrive percipere posse. Volebat hoc libro conscripto doctus ille vir monere homines illam gravissimam severitatem, qua tunc temporis quaedam quaestiones tractari coeptae erant, esse periculorum gravidam, neque quidquam inesse praeclarum aut magnificum in bello, cum alii homines integraeque gentes, cum quibus pugnaretur, non modo pro barbaris, verum etiam pro bestiis contemnendisque animantibus haberentur; insanum esse, in hominum societate bene composita, uni quaestuosae bonorum confectioni studere, neglectis omnibus aliis rebus illis, quibus humanitas ali solet. Decem annis post Hugo Rahner, illius Caroli theologi frater, libellum edendum curavit, cui index fuit prorsus "De homine ludente": qui libellus inde ab eo tempore iterum iterumque est variarum domorum editoriarum typis non modo Germanice, verum etiam aliis plurimis linguis in publicam lucem datus. Huizingae lampade, quasi cursor, accepta, Hugo ille Rahner multis testimoniis allatis monstravit quomodo etiam Ecclesiae Patres firmiter credidissent homines debere Sapientiam coram Deo, et adeo Deum ipsum ludentem imitari, severa quadam levitate, quae admodum similis videtur esse illi Erasmianae et Ariostianae dissimulationi, qua summus uterque vir auctor est nobis ut omnia ex alto conspiciamus, humanamque vitam subridentes et quasi ludentes non sine magna nostri generis caritate contemplemur. Utinam igitur iterum iuvenes adulescentulosque nostros hanc summam doceamus divinamque vivendi rationem, qua otium non sine litteris praeferant praeponantque insano delirantique negotio, cui quidam diu noctuque nulla temporis intermissione insudant.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: