martedì 4 febbraio 2014
In libro nono Dialogorum suorum Seneca inducit in scaenam Serenum praefectum vigilum Neronis. Hic proxime inceperat praecepta Senecae sequi ut melior cotidie fieret gradatim percurrens longum iter illud per quod progredimur ad sapientiam. Seneca ei praeceperat ut vitia quibus inserviebat cotidie recenseret et inquireret. Sed nuper Serenus magistro suo confessus erat se esse corde inquietum et semper incertum. Vitia quae vicisse putabat denuo eum aggrediebantur per intervalla sic ut ipse collocaretur in statu non quidem pessimo, sed potius querulo et moroso. Serenus bene intelligit quid bonum sit at nihilo minus saepe tendit ad peius. Seneca quasi animi medicus recognoscit causam mali: putat enim Serenum carere tranquillitate animi illa quam Democritus appellabat euthymian. Quomodo animum suum Serenus sanabit? Otium et negotium exerceat paribus et alternis vicibus. Si officium vel munus ei sumendum sit primum se ipse examinet et iudicet si vires suae ad officium illud exercendum sufficiant; nam si inexpleta erunt munera valde turbatus et anxietate plenus eius animus erit. Amicitia bonorum valde iuvat ad tranquillitatem animi servandam, at contra nimiae divitiae sollicitant hominum corda et somnia quatiunt et rumpunt. Vivere secundum naturam et parvo satiari id demum firmam tranquillitatem infundit cum scias te posse superesse etiam si sors adversa tibi divitias subtrahat. Mors nullo modo timenda est, nam sapientes docuerunt eam multis de causis spernendam esse. Ne sis occupatus in vanis rebus et res adversas aequo animo suscipias. Ne sit animus tuus hostilis et infestus hominibus: si vides homines ineptos errare, ira remota, adrideas ad eos ad modum Democriti. Nam qui adridere scit dominus est mundi. Et interdum sume tibi intervalla ut recogites tuo animo de vita tua. Maxime cum lectulo requiescas omnibus extinctis luminibus et remotis servis omnia quae feceris et omnia quae dixeris illo moriente die inspice et percense et quaere ex te ipse an bene semper feceris et dixeris. Curet ergo Serenus ut fidem sibi habeat et credat recta via iam ivisse et ire ad sapientiam: perfecta animi tranquillitas est enim aliquid magnum et summum deoque vicinum.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: