martedì 18 febbraio 2014
Seneca de providentia in primo Dialogorum libro disputat hortante Lucilio cui olim dixerat magister Cordubensis omnia quae in mundo fiant a Dei providentia regi. Sed Lucilius, discipulus paulo iunior et ipse proficiens per viam ad sapientiam, cui tam multas epistulas Seneca misit valde de providentia incertus sibi ipse videtur et cor inquietum habere confitetur.
Si Deus nobis consulit et bonis favet ac in malos quoque providet - quaerit Lucilius ex Seneca - quomodo fit ut saepe bonis viris mala plurima evenire videamus? Seneca Lucilium hortatur ut secum cogitet et fingat animo magistrum qui athletas et luctatores in palaestra exerceat: is maximis contentionibus subicit non illum inter athletas qui pessimus sit et a quo nihil boni speret, sed potius optimum inter eos, quo semper melior fiat et praemia obtineat. Sic deus laboribus et casibus adversis exponit virum quem pluris existimet ut possit exhibere quantum sapientia sua valeat ad impetus fortunae refellendos.

Deus ut Seneca putat adiuvat bonos et sapientes viros ut gloriam consequantur quod fieri non posset per mollem vitam sed per duram et asperam. Res adversae in quas incurrimus sunt quasi amara medicamenta: certe grata non sunt sed nos ducunt ad bonam valetudinem id est ad bonam vitam.

Qui boni et sapientes sint cum casus adversus in eos incurrat non exsecrantur fortunam sed id quod Deus voluit aequo animo accipiunt: nam gaudia et cruciatus ab aeterno sunt constituta. Sed id quod bonis accidit proprie malum non est sed incitamentum ut firmi et fortes simus. Seneca putat ergo nullis rebus adversis posse sapientem tangi et tali opinione cogitur ad paradoxum concipiendum et exprimendum.

Sanctus Augustinus saepe de providentia Dei meditatus est et de cruciatibus in bonos pariter et in malos impertitis mihi videtur melius locutus esse ad rem et veritatem. Deo confidendum est etiam cum quae ab Eo nobis adveniant non comprehendimus at fortasse in regno aeternitatis comprehendemus: at hoc licebat cogitare ei tantum qui Evangelia cum legisset vitam post mortem tranquillo animo exspectabat.​​
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: