martedì 30 maggio 2017
“Quod omnia auro emuntur, non tamen penduntur "Romae omnia venalia”.
Sal., Iug., 8

Plato quidem in Protagora docet quaedam inter res humanas nulli lucro subicienda esse, non quod reapse venalia esse non possint (aviditas enim omnia auro contra pensitare consuevit), sed potius quod, si ea forte nummorum mensura metiamur, eorundem natura atque singularis indoles diluatur necesse est. Philosophus nimirum harum rerum potissimum exemplum perhibet sapientiam, quae cum in veri bonique cognitione versetur, si quis eam, vel quicquam sub nomine sapientiae pro mercede venditare audeat, is, dum lucrum captat, non sane deprehendet si quid forte falsum aut turpe suae doctrinae insit, sed tamquam bonus mercator merces suas omni modo laudare cogetur.
Quae verba multam profecto magnamque praebent cogitandi materiam, idque praesertim nunc, cum effrenatam quandam mercaturam de omnibus omnino rebus numquam non exercere videamur. Nam quaedam fortasse extant, quae eo spectant, ut non omnia venalia esse identidem moneamur, quae tamen, simul atque ad lucri studium traximus, omnino perdimus atque corrumpimus. Quid? Nonne multa artium opificia, maiorum monumenta, plurimaque opera, quae nobis magnificentissima sunt hereditate tradita, horum numero iure meritoque adiungemus? Etenim ea omnia cum attento animo contemplamur, ipso suo splendore demonstrant homines non tanti fecisse aurum, non tanti fecisse divitias, ut opus quoddam prope divino nitore decoratum exsequerentur.
Nempe si tanta fuisset aviditas auri, numquam id collocassent in talibus operibus faciendis, unde nihil maius quam pulchritudinis contemplatio quaeritur. Ergo cum ea omnia una cum cereris mercibus numerari video, vereor ne a porta, it aiunt, aberremus, nam, quae nos ad maiora esse genitos monere debeant, ea prorsus ad lucri vincula trahimus tractaque in artis mercaturae confiniis concludimus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: