giovedì 19 luglio 2018
Si quis forte nostrae aetatis homines interroget quaenam sit virtus maxime necessaria non modo singulis, verum etiam toti humano consortio, quo melius maioreque cum dignitate vivatur, illud fere responsum exspectet oportet: nihil esse apud homines "tolerantia" et ceterorum "respectu" desiderabilius. Hoc iuvenes, hoc adultiores, hoc nunc temporis vel capulares senes respondere solent. Praeclare quidem dictum, ac prudenter sane; alios enim respicere, pacifice vivere, aliorum observare mentem animosque ad rerum tranquillitatem fovendam, humanitatemque colendam optimum esse quis neget? Eo videntur omnium doctorum, omnium bene moratorum, omnium denique mansuetissimorum hominum studia tendere, non sine multorum plausu, qui inde sperant nos pacificas inter populos et cives consuetudines necessitudinesque habituros.
Si vero attentius rem inita subductaque ratione perpenderimus, valde timeo ne, sub primam huius notionis cutem penetrantes, aliquid haudquaquam laudandum, ne dicam prorsus inhumanum,
in hac nova "virtute" occultum ac delitescens reperiamus. Quid enim sub speciosis illis "respectus" et "tolerantiae" nominibus, quae passim a plurimis praetexuntur, vere latitare videtur? Quid cupiunt, quid, remotis velaminibus, dicere volunt ii, qui identidem talia vocabula usurpant?
Nihil aliud nisi illud : "Tu facias quidquid velis, dummodo ne mihi molestiam afferas; equidem de tuis moribus, de tua mente, de tuis opinionibus nihil curo; susque deque fero, utrum tibi aliisve noceant an auxilio sint: illud unum curo, ut tu tuis, ego meis rebus fruar. Tua igitur libertas illic finem habet, ubi incipit mea. Nam nihil est bonum in se, nihil iustum per se, nihil quod vere pulchrum sit: id vocamus bonum, iustum, pulchrum, quod nobis placet, quod nos delectat, quod animos nostros sensaque iuvat. Quis ergo sum ego, ut iudicem quid tu in animo tuo sentias? Quis autem es tu, ut iudices quid ego sentiam?" Eheu ! "Qui legitis flores et humi nascentia fraga, / frigidus-o pueri, fugite hinc-latet anguis in herba." Namque ut amicitia, ita humana societas, omneque inter homines vinculum ex tribus constat rebus: rerum consensione, benevolentia, caritate. Qui tamen hoc modo cogitat, rerum consensionem nullam assequi potest, nullam opinionum convenientiam et conspirationem appetit, cum nullam arbitretur esse rerum veritatem, nullam certam iustitiam, nullam indubiam et per se colendam pulchritudinem. Qui ita argumentatur monstrat aperte se aliis hominibus nequaquam bene velle, cum nihil curet iuventurne ex suis placitis an detrimentum capiant. Denique ostendit plane sibi ceteros homines non esse caros, cum incuriosus ac neglegens eos vel immedicabilia mala pati facile sinat. Caveamus ergo ne, dum fanaticorum extrema iure merito fugiamus, in oppositam atque impiam hominum quidem aliorum incuriam, nostrorum vero affectuum voluptatumque nimium immodicumque studium incidamus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: