martedì 21 marzo 2017
«Parcit cognatis maculis similis fera». (Iuvenalis, XV, 159-160).
Crescit iam pridem apud omnes gentes renovata quaedam Naturae cura, qua fit ut omnes homines summa nunc ferantur erga cuncta animalia caritate, et illi, inquam, qui olim ne catellum quidem mulcere solebant. Omnes itaque, quasi Circaeo poculo sumpto, beluarum tutelam locorumque amoenitates prae ceteris rebus seu habere, seu praetendere coeperunt; nec quisquam iam est qui se a tali studio alienum exhibere audeat.
Huc adde quod Franciscus pontifex animos Christi fidelium epistula encyclica inflammavit, ut in aliis quoque creaturis communis Patris tamquam manum ac sigillum animadvertant. Quae omnia, si ad rem specto, manibus pedibusque in eandem eo sententiam; sin autem modum, quo haec vulgo aguntur, accuratius perpendam, in isto naturae studio nescio quid contra naturam agi arbitror.
Nam, etsi semper ego cum Pythagora sensi, nihil esse homini praestantius, quam ut convenientiam cognationemque, qua cum universo mundo coniunctus est, penitus in animo percipiat, video tamen nonnullos qui huius sanctissimae sententiae praetentu non tam incrementum, quam impedimentum humanitatis sibi trahunt. Nam quid, quaeso, humanae naturae repugnantius, quam incredibilem benignitatem erga alia animantia profiteri, congeneres vero omnes ad unum odio fastidioque habere? Qua in re, ut cetera omittam, simulatio aliqua inest: nam, quisnam alienos amare potest, nisi propinquos didicit? Attamen amor iste vexilli instar ventilatur, indeque sibi ius nonnulli arrogant, ut alios, qui non adeo flagrare videntur, rodant, despiciant, carpant; quin immo tanta eos saevitia exerceant, quantam nulla alia fera in suos consimiles adhibuit. Ideoque facere non possum quin mirer, utrum benignitas ista ex vera animi ingenuitate oriatur, an potius ad ferociam tegendam quasi persona sumatur.
Verum enimvero homines non prius conspiratione atque convenientia cum reliquo mundo usuros esse credo, quam easdem in se virtutes quasi naturaliter impressas invenerint, unde postea tamquam flumen superabundans ad reliqua omnia effluant. Nam, si Naturam rite colere volumus, in primis facultates, quas ipsa nobis indidit, colendae sunt: quas nempe cunctas uno humanitatis nomine appellamus. Proinde ita agamus et, quo melius alia animalia tueamur, humanitatem servemus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: