martedì 29 novembre 2016
«Aliud homini, aliud humanitati satis est» (Varro, De lingua Latina, VIII, 16)

Nemo profecto ignorat nihil esse in vita, quod mortalibus Natura sine labore dederit. Id quidem apud antiquos scriptores in proverbium devenit, id praeterea veluti punitionem divinam Hebraei fuisse aiunt, postquam primus omnium hominum progenitor, quo uno Deus optimus maximus eis interdixerat, eum fructum carpere atque degustare ausus esset. Namque, cum Adam comedentem deprehendisset, ille mundi universi arbiter ac vindex ore quasi e nubibus tonans: «In laboribus – inquit – comedes cunctis diebus vitae tuae!».
Cuius punitionis molestiae, quamvis omnis culpae ignaris, nobis quoque, ut tam scelerata propagine generatis, per saecula usque manaverunt. Atqui homines, quibus memoria pristinae tranquillitatis numquam obsolevit, machinationem atque sollertiam a parentibus acceptam in usum suum adhibere coeperunt, nec longum tempus est elapsum, prius quam primum animalium, deinde machinarum subsidio nixi, magnam poenae partem circumvenirent. Sic igitur factum est, ut multi homines, qui quodam polluerunt ingenio, eo omnibus viribus contenderent, ut vitam humanam quam optimam per laborum vacationem redderent.
Qua trutina si humani consortii progressus mensurandi essent, peream si ulla aetas hac nostra felicior exstitit! Nunc enim neque agri sunt, neque ullum animalium genus, quod nobis eo usque suas fruges invideat, ut aliquo admoto instrumento eas retinere pergat. Venti praeterea, quorum frigidissimo afflatu mirum quot homines confecti memoria maiorum periere, nostras domos spissis muris hypocaustisque permunitas vix iam mulcent. Quid autem de morbis dicam? Nempe sunt perpauci quos nondum omnino profligavimus.
Adde huc vehicula, quibus uno prope saltu totum orbem emetimur, instrumenta, quibus crepitu digitorum ocius quidlibet reperimus. Quid, quod iam paene trans humanitatem ipsam evolare videmur? Ut paucis eloquar: non iam nos Naturae, sed eam nobis ita subiectam fecimus, ut homines artis commode vivendi nunc iam vere compotes esse dixeris. Quaeris igitur cur frontem corrugare pergam? Quod timeo ne, in tanta rerum affluentia, obliviscamur non modo commode diuque, sed etiam bene beateque vivendum esse.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: