martedì 7 gennaio 2014
Pompeianis apud Mundam devictis Caesar institutiones rei publicae mutavit quibus corruptis libertas omnium paulatim cesserat in paucorum licentiam. Multos post annos Cornelius Tacitus iudicavit: "Omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit". Magistratuum rei publicae nomina servavit, potestatibus tamen in manus suas redactis: dictator factus est cum potestate tribunicia et censoria. Sibi dedit nomen Imperatoris quod a vita militari sumptum nunc designabat ius quoque procurandi rem publicam et potestatem iudicandi. Hoc nomen putabat minus invisum auribus civium futurum quam nomen regium, sedmulta accepit a regibus, qui imperium Alexandri inter se diviserant: voluit in nummis effigiem suam imprimi, simulacrum suum marmoreum in Capitolio erexit; in sollemnibus adsidebat in solio regio consulesque habebat ad latera. Senatores auxit, additis nonnullis qui in bello civili partes popularium secuti erant. Formam et consuetudinem comitiorum non mutavit, sed curavit ut quae ipse decrevisset idem valerent ac leges quas populus iussisset. In procurando aerario et in provinciis administrandis fecit ut modus adhiberetur ubi illicita cotidie manufesta fiebant: qua de re orationes illae Ciceronis In Verremfidi testes sunt. Ultra moenia Urbis Caesar oculos suos provexit ad imperium quod per saecula mansurum esse sperabat. Plebi urbanae frumentationes minuit, leges sumptuarias promulgavit, iis qui aere alieno in angustiis essentfavit; colonias instituit et concessit ut municipia legibus et magistratibus suis libere uterentur; in civitatem accepit Italiam omnem. Indagantibus nobis, quibus causisRomanum imperium tam diu steterit, quamquam saepe percussum est ab undis et tempestatibus,responsum invenimus in iis quae Caesar mutavit. Nomen Romanum quod fuerat nomen unius civitatis factum est nomen totius orbis. "Fecisti patriam diversis gentibus unam /… / urbem fecisti quod prius orbis erat" (Rutilius Namatianus scripsit). Sic ultimas laudes Romae iam occidente imperiocomposueruntpoetae qui quamquam longissime ab Urbe nati erant,Urbem quasi patriam vel matrem habebant.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: