giovedì 4 luglio 2019
Algidi, quod oppidum hodie "Arx papalis" appellatur, Emmanuel Crestini praefectus, una cum adiutoribus suis, in aedificium, ubi non solum curia municipalis collocata est, verum etiam puerorum ludus sedem habet, ut cottidie, sese confert. Quattuor et sexaginta puelluli cum magistris operam navant; municipii apparitores et accensi chartis diplomatisque variis insudant; praefectus cum administris, quorum opera ad res maioris momenti tractandas uti consuevit, difficultates sibi propositas persolvere conatur, sociorum suasiones audit, nova et praeclara init consilia, quibus consiliis civitatem provehat vitaeque condiciones in dies meliores faciat. At ecce, subitus fragor auditur: aedium parietes contremiscunt; omnia incendio conflagrant; cuncti sine mora e sellis perterriti exsurgere, huc et illuc discurrere, scalas petere, per quas praecipites sese immittunt exituri. Deinde flammae flammarumque praenuntius calor alios in fugam vertit, alios ingenti metu complet. Praefectus vero, appropinquantis periculi suique officii bene conscius, cum undique flamma torreretur, non modo de loco nullatenus decessit, sed paene ne respiciebat quidem ac tum acerrime fortissimeque agebat: nubes in toto aedificio atra exorta erat, quae, ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat: cum tamen aedes illae arderent, in medios ille se iniecit ignes et eripuit flamma socios civesque; ascendit per scalas: densa caligo tergo imminebat, quae eum torrentis modo infusa locis omnibus sequebatur. Audires ululatus feminarum, infantium quiritatus, clamores virorum; at non gemitum ei, non vocem parum fortem in tantis periculis excidit:
ingredi ille in singula conclavia, orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerent; pueros cunctos ex aedibus educit sospitesque parentibus reddit; ut fuit sub dio, alteram viae partem petiit, in thermopolium intravit, iussit arceram continuo arcessi. Incendio iam ambustus et cute flammis assa et exesa, rursus in medios ignes, in crassam illam atramque caliginem revertitur, veritus ne forte quis in aedificio, animo relictus aut quavis alia praepeditus causa, adhuc inclusus delitesceret. Unum Vincentium Eleuteri, vicarium et legatum suum, ad servandum non valet: ipse maxime strenuus, cum inter novissimos exiisset, post paucas horas mortem oppetiit. Praefectus, postquam omnes foris et in tuto esse animadvertit, tandem ultimus prodiit; crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho concidit. In valetudinarium defertur: medici ei succurrere conantur variasque per aliquot dies medelas adhibent. Frustra tamen: voluit enim Deus tam fortem, tam integrum, tam conscium sui officii virum apud se habere, imperiturum ceteris, qui honestam gloriam quaerant, exemplum.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: