martedì 29 luglio 2014
Nusquam per pestilentiam plures homines mortui umquam erant quam Athenis accidit, postquam Lacedaemones castra posuerant ad regionem Atticae invadendam et vastandam. Medici qui aderant et omnibus remediis sibi notis usi sunt ad infirmos curandos nullo modo poterant aegris auxilio esse at contra ipsi per contagiumprocumbebant quia iis nulla experientia huius pestis erat, sic ut inter primos omnium morirentur. Omnia remedia quae in usu antiquitus erant contra morbos frustra erant: oracula consulere vel ad templa convenire per sollemnem pompam, animalia rite sacrificare…nullius usus haec omnia erant. Primum incolae qui ad portum Piraeum viverent capti morbo sunt: unde suspicabatur Peloponnesiacos venena in puteosdeiecisse cum fontes vel aquaeductus nondum illic essent. Dein arx urbis, quae Acropolis ab omnibus hodie quoque vocatur, capta morbo est et numerus infirmorum et mortuorum talis fuit ut quasi incredibilis esset et is qui terrores omnibus incuteret. Medici vel etiam cives qui expertes artis medicinae erant de origine pestis huius vobis quod credunt dicent: ego tantum describam signa et indicia morbi, quae cum visa essent in corporibus infirmorum praecurrebanthunc morbum, ut, si futuris quoque temporibus idem morbus aggressus erit mortales, vel in Graecia vel alibi, ilico eum recognoscant homines. Et id facere possum quia ipse aeger et infirmus fui et alios multos vidi perire. Illis diebus quicumque morbus ceperat homines ilico vertebat se ad pestem illam. Saepe contra pestilentia mortales adgrediebatur nullo alio signo praecedente. Intus infirmi ardere sibi videbantur et quod maxime desiderabant erat corpus suum in aquam frigidam immergere. Pustulis et ulceribus corpora icta erant. Eadem sors erat et iis qui moriebantur in solitudine et iiis quibuscontra medici et cognati et amici adsiderentur. Desperatio gravissima erat signum et fortasse causa huius mali. Quidam invicem conabantur solacium afferre et hoc ipsum per contagia malum diffundebat. Non sunt verba quae proprie possint describere quantum passi essent ii qui ab agris ad urbem venissent ut mortuos suos super rogos cremarent.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: