giovedì 23 maggio 2019
Cum praeterita hebdomada, ausus me credere caelo, ut omnium gentium conventui interessem Hispaniam peterem, et ad itineris taedium fallendum commentarios periodicos, qui in manus devenerant, pervolvere coepissem, in lucubratiunculam incidi a diurnario de civitatibus scriptam, in quibus beatissimam omnium vitam homines agerent: in Suecia, Finnia, Norvegia, Islandia praeter ceteras omnes terras laetissimos ali homines; eos esse meros Campos Elysios, amoenissimas beatorum sedes; o felices qui ibi in dias luminis oras venerint! Nam non modo lucrum a civibus fabrili opera et officinis in finibus civitatis factum longe ceterorum nationum et gentium annuum cuiusque proventum superat, verum etiam optima illarum regionum incolae studiorum ratione uti dicuntur, nullo discrimine facto viri et feminae aequa lance pensantur, res publica ipsa, iura et commoda civibus praestans, in rei pecuniariae oeconomiam intervenit, et omnibus rebus providet, quae humanae societati eiusque saluti sunt necessariae. Euge! Nihil nisi paradisus in terris tales felicissimae civitates videntur esse. Attamen mihi rem acrius altiusque consideranti illud in mentem venit, apud eas gentes longe plurimos esse, qui vitam tolerare nequeant quin psychotropicis remediis animi aegritudini medeantur; in Finnia maximum esse numerum eorum, qui mortem sibi consciscunt; ex Suecia admodum multos iuvenes tromocratas fieri, qui vitae sensum in absurdis bellis religionis praetentu susceptis quaerunt; ingentem esse multitudinem hominum, qui in Norvegia medicaminibus stupefactivis abutuntur; ex decem Danis civibus quattuor a medicis ob mentium animorumque perturbationes curari tractarique debere. Difficillimum videtur esse illis in terris amicitias contrahere: soli vivunt, soli saepe moriuntur plurimi. Ne in funeribus quidem quisquam est, qui eis ultimum vale dicat. In Suecia et Dania plures feminae vi comprimuntur quam in reliquis Europae et Americae civitatibus: immo Suecia in universo terrarum orbe stuprorum numero secundas tulit; Finni vero homicidae principem locum inter omnes Europae gentes obtinent.
Itali, ut videtur, quadragesimum occupant locum in beatorum indice. At equidem malim non pecuniae tantum cumulos lucrumque perpendere, at humanitatis obruss? beatam hominum vitam metiri: qua usus, novissimi continuo omnium primi evadent.

© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: