martedì 21 giugno 2016
Heri Sol stetit in caelo. Iam pridem homines sciunt cursum Solis locaque eius orientis et occidentis necnon durationem temporis dierum per annum mutare. Qua re homines monumenta, sicut Chorea Gigantum in Anglia, exstruxerunt ut progressum Solis sequerentur. Nunc autem scimus quod Sol non Terram circuit, sed Solem Terra, quae convertit se circum axem quae linea transversa potiusquam perpendiculari respicit Solem. Qua de causa hemisphaerium planetae nostri alias meridionale, alias septentrionale, maiorem accipit partem caloris e Sole emissi.Itaque die XX mensis Iunii, Polus Septentrionalis inclinat proximus Soli. Ergo heri, ex circulo solstitiali qui Tropicus Cancri vocatur, Sol visus est meridie directe super Terram. Supra hoc limen septentrionale Sol numquam progreditur. Omnes igitur septentrionales partes mundi, quae supra Aequatorem inveniuntur, lucem Solis acceperunt plus quam duodecim horas, dum omnes partes meridionales infra Aequatorem minus quam duodecim horas acceperunt. Accidit quoque hoc anno ut solstitium aestivum factum sit eodem die quo luna esset plena; quod postremum evenit "Aestate Amoris", anno nempe MCMLXVII. Persausum erat Romanis Solem ipsum res vaticinari. «Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat?» scripsit Vergilius in libro primo Georgicon. "Solstitium" quoque reperitur quodammodo in Sacris Bibliis. Cum Iosue Deum oravisset ut Amorraei in manibus suis traderentur, «stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei» (ex Libro Iosue 10, 13). Verumtamen, ut dixi, tempore antiquo homines sciebant Solem bis in anno "stare". In dies ante solstitium aestivum, Romani celebrabant "Vestalia", deae foci dicata. Inter ritus quibus hoc festum commemorabatur, vitulus, nondum natus, ex ventre materno ereptus est ut immolaretur. Praeterea concessum erat nuptis in templum Virginis Vestalis introire ut sacrifica facerent, quod aliis temporibus nefas erat. Quocirca idoneum est Vestam dici Terram ipsam fuisse, sphaeram vel orbem qui fecit ut omnia viventia gignerentur et vigerent. Sicut Ovidius scripsit, «Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: significant sedem terra focusque suam» (Fasti VI, 267-8).Ante omnia autem, solstitium aestivum novam impertitur signficationem verbis quae canimus in liturgia horarum: «Sol ecce surgit igneus, piget, pudescit, paenitet» quia, Sole (videlicet Domino) stante, nihil occultum est, nihil absconditum.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: