martedì 20 giugno 2017
«Necessarium admoneri est, habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem».
Sen., Ep. 94, 59

Nostris temporibus, quibus nulla fuerunt in loquendo liberiora, si quis suam sententiam aperire cupit, id cum viis innumeris facere potest, tum praesertim per rete omnium gentium, ubi, quidquid scriptum est, a plurimis hominibus simul legendum proponitur. Id sane pulcherrimum plerumque videtur, cum alioquin varietas sententiarum difficilime pateret, si acta diurna aliaque praeconia a paucis tantum detinerentur. Ergo, quae victoria una post iuris aequalitatem publicae libertati restabat, opinionum quoque aequalitas tamquam iure sacrosancta est vindicata. Quae tamen, ut nunc quasi in incunabulis exercetur, mihi in nonnulla videtur offendicula incurrisse, quae, si eam iuste recteque colere velimus, quam primum excutiamus oportet.
Ac primum omnium videndum est, num id loquendi ius sic et simpliciter deferendum sit, an officio quodam adiuncto: si enim praescius sum mea verba a plurimis auditum iri, nonne id saltem praestare debeam, ne dicta temere effutiam? Deinde illud quam maxime caveamus oportet: ne haec libertas potius quam sententiarum varietatem, opinationis repetitionem pariat. Fit enim saepe ut imperitos speciosiora magis quam veriora captent, eaque per temeratam famam citius exundante fluvio propagentur. Quod ubi factum est, qua furcula ea omnia ex tam properanti cursu revocentur? Vidimus enim iam multos, quos iactatos publica infamia rosit et quorum una culpa haec fuit, inscie in communem invidiam incidisse. Hic visus est aliquid popularibus auribus insolitum dixisse, ille idolum quoddam vitiasse (nam ne haec quidem desunt nobis); nec mora: turba in eum vociferans insurgit, nec facta deliberanda, sed poenam sumendam crudelissime exposcit. Quae quidem omnia non libertatis, sed promiscuae servitutis sunt, quae ideo est antiqua servitute perniciosior, quod sub libertatis nomine sese insinuat.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: