martedì 13 settembre 2016
«Soleo et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator» (Seneca, Ep. II).Quotiens mecum reputo ii auctores, qui litteras humanas restituerunt, quam pronos in aliarum gentium cultum sese ostenderint, mirum quanta semper admiratione detineor! Nam iam saeculo XV Nicolaus ille Cusanus praeclarum consilium excogitaverat convocandi concilii quo non modo Christiani, quamcumque sectam professi, verum etiam aliarum religionum legati de pace fidei disputaturi convenirent. Quippe ei animus hic erat: unam statuere in diversitate cultuum religionem. Tum vero Aeneas Silvius Piccolomineus, cum summam in Ecclesia potestatem detineret, litteras dedit ad Machumetum II, Turcarum imperatorem, quibus multa Christianorum placita Muslimorum opinionibus conferret. Sed quid tantum in Ecclesia immoramur? Philosophos quoque videmus, ut Picum Mirandulam et Marsilium Ficinum apud nostrates, Ioannem Capnionem apud Germanos aut, paulo post, in Gallia Ioannem Bodinum, qui in Arabum, Hebraeorum, Chaldaeorum litteras ea mente penetrarunt, ut communem inde humanitatem cum pace omnium gentium apprehenderent.Res magna profecto ac prope incredibilis, cuius non tam effectus, quoscumque habere poterat, quam causas velim in praesentia perscrutemur. Quodsi ex me quaeratis, undenam hoc factum esse credam, dicam sane ex linguae Graecae institutione. Nam cum Graecorum sermo diu quasi gentilium dissidentiumque proprius sperneretur, Catholici in litteris Latinis contenti manserunt, iisdemque plerumque Christianis. At ubi primum ausi sunt ad Graecorum monumenta progredi, haud aliter fecerunt ac si muros, quibus inclusi tenebantur, ultro transilirent atque fines, quos diu pro angustissimis habuerunt, animi comprehensione dilatarent.Tunc Homeri delicias et aliorum poetarum, tunc Platonis Aristotelisque thesauros, nec aliena, ut antea, sed propria manu tandem evolverunt. Curiositas subinde crevit atque, propriis viribus confirmatis, in aliorum provincias perrexerunt, nec iam propria tantum, sed communia inquirere coeperunt, et, quae aliena, immo hostilia putabant, iam propiora atque uno nomine humana considerarunt. Mirabile profecto est hoc exemplum, quantum possint bonae litterae ad odia et inimicitias sedandas; quod forsitan et nunc, cum talia mala resurgere videamus, meminisse iuvabit.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: