giovedì 20 giugno 2019
Est mihi proficiscendum ad Sinas, ubi conventus celebrabitur de humanitate provehenda per institutionem ad virtutes quae ex colloquio cum maioribus nostris per eorum litterarum monumenta instituto in nobis enasci possunt. Adeo sedem quandam retialem, ubi tesserae veneunt ad itinera facienda. Apparet tamen titulus, quo moneor me prohiberi a tesseris emendis, nisi sinam illius sedis moderatores omnibus de mea vita indiciis, quae in pagina ibi proposita scripturus essem, ad suum libitum uti. Scriptum video mihi esse illum titulum ostentatum, ut ea, quae intima et recondita in mea vita privata censeam, tuta et reservata maneant. Attamen, nisi consensero, tesseras emere non potero. Res urget, quia intra paucas horas mihi est proficiscendum; multi homines iidemque amplissimi me apud Sinas opperiuntur. Aut consentiam, aut iter non ingrediar. Consentio igitur, etiamsi obtorto, ut aiunt, collo. Aeriam conscendo navem, cuius alarum remigio Amstelodamum duarum horarum spatio vehor. Ibi in aliud aeroplanum est migrandum: ut hoc faciam necesse est transire per ianuas quasdam ab aeriportus administris custoditas; me certiorem faciunt in faucibus illius ianuae machinamentum delitescere, quo imago mei corporis omnino vestibus orbati in tabula describetur; me posse recusare quominus id fiat; si tamen recusavero, debere me unam saltem horam ibi patienter exspectare, donec custos ex alia aeriportus regione adveniat, qui me totum excutiat atque scrutetur, si quid forte ferri habeam occultum. Immorari tantum temporis nequeo: navis enim mea intra dimidiam horam evolabit. Coactus igitur per illam ianuam in qua perspicacissima et oculatissima ista machina est collocata admodum invitus transeo. Cum primum ad Sinas perveni, ecce nuntiolus tinnitu comitatus in instrumento meo telephonico apparet, in quo scriptum legitur: «Exspectatissimus ad Sinas venisti! Societas telephonica te multimodis salvere iubet!» Ut ientem, in popinam ingredior, ubi aliquid cibi potionisque consumo. Nummis praesentibus careo; ergo lamella sive bractea, qua mihi argentarii pecuniam concredunt, utor: statim in telephono apparet numerus, quo usus possum caupones sinere aliquid pecuniolae ex meo computo haurire. Haec omnia ad meam intimam vitam tuendam facta esse dicuntur. Mihi contra videor speculatorum quorundam tectorum oculis perpetuo et quovis in orbis angulo inspici. O qualem fallaciam!
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: