Ceterum censeo lycea delenda!
giovedì 12 ottobre 2017
Publicae institutioni provehendae administri totius Europae haud ita pridem convenerunt, ut de studiorum curriculis atque rationibus in vetere continenti universo reformandis disputarent; multae et variae tunc opiniones exstitere; diu inter se et acriter administri disputarunt de obrussa qua magistri crearentur, de viis quibus discipulorum doctrina et eruditio haud temere iudicaretur, de facultate denique omnibus praebenda discendi; neque facile ad unam eandemque sententiam de tam spinosis intricatisque quaestionibus pervenerunt: nam aliae sunt apud alias gentes atque nationes rerum condiciones et adiuncta, quae non sine arduo maximoque labore adeo temperari possint, ut inter sese conspirent conveniantque. Unum autem illud incredibili ac summo omnium consensu probatum est: quae studia et disciplinae, quibus per saecula iuvenes ad humanitatem informari solebant, quae a Cicerone humanitatis cibus erant nominatae, quae a litterarum instauratoribus saeculo XV florentibus utilissimae habitae erant ad rem publicam melius regendam, ad multiplices vitae partes bene administrandas, eas nunc temporis, mutatis paene omnibus circa nos rebus, supervacaneas fere atque explodendas esse; in quarum locum, iamdiu situ, rubigine ac pulvere obductarum, novas artes et multiplices notiones machinales, longe utiliores ad humanae societatis progressionem promovendam, esse sufficiendas; quin etiam doctrinam non iudicandam esse eam, quam diu meditando, manuque diurna nocturnaque auctores versando, cum peritioribus disputando atque usum vitae cum iis rebus, quas ex hoc assiduo colloquio quasi uberes fruges carpsimus, nobis comparare solemus; sed potius eam, quae prope sponte ex sellulariis muneribus et ex operibus manu faciendis enasci videamus; unde illud colligitur, nimis diu adulescentulos detineri in scholis, in perniciosis et nulli rei utilibus lyceis, in quibus nihil aliud discant, nisi ut quaestionibus lucro faciendo compendioque inserviendo supervacaneis ac paene inanibus otiose vacent: quid sit iustum quidve iniustum, utrum lex scripta ab hominibus semper idem sit atque iustitia, quae sit species perfecta et absoluta pulchritudinis, an virtus doceri possit, sitne hospes ac peregrinus sacer et inviolabilis, quaenam sint verae amicitiae officia, quomodo meliorem rem publicam facere possint homines, anne debeat ferocissimus quisque in ceteros vi dominari, quid definiat artes liberales easque quae ad liberales proxime accedunt, sculpendi scilicet, pingendi, architectandi; quomodo aegritudinem leniamus, qua plurimi funeste afficiuntur, qua ratione metum mortis adeo vincamus, ut in eam triumphare videamur, num fortunae mutationes et vices ad nos vere pertineant, quae sit vera sapientia, quomodo ad animorum concordiam et convenientiam perveniant homines diversi, qui unum esse Deum credant, qui plures, qui nullum; denique, utrum veritas exstet an sit tantum merum somnium et inanis umbra, quam nobis ipsi fingamus. O vanas inutilesque quaestiones! Melius est non terere tempus his nugis: quattuor anni iam sunt satis superque, ut iuvenes hisce ineptiis lusitent; continuo ad meliora transeant et ad vitae potentiorumque rationibus inserviendum parent.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: