«Carpe diem!»
giovedì 9 maggio 2019
Ante hos nonnullos annos in totius orbis terrarum theatris cinematographicis spectaculum propositum est in quo magister quidam singularis ac mirus primas partes agebat; qui, cum humanas litteras artemque poeticam in lyceo quodam profiteretur, nullam occasionem praetermittebat, quin discipulos suos ad "diem carpendum" hortaretur: vitam brevem esse, eosque adulescentulos, qui iuvenculos suos auditores praecesserant, quorumque vultus iucundi atque laetitiae pleni in vetustis imaginibus in albo scholastico infixis etiamtunc cerni poterant, pulverem et ossa factos; huius vitae gaudiis fruendum quam primum et quidem effrenate; mortem instare omnibus et aequo pulsare pede regias potentium pauperumque tabernas. Satis constat iuncturam illam, quae est "carpe diem" ex Horatii carmine ad Leuconoen esse depromptam. Nam Leuconoe, quisquis fuit illa Venusini poetae amica, vitae admodum sollicita erat adeoque quid futurum esset scire cupiebat, ut identidem Babylonios consuleret numeros; ab astrologis vero, quos sperabat prosperrimam fortunam praedicturos, de impendentibus quibusdam periculis audiverat, quibus perterrita erat. O vanas hominum mentes, o pectora caeca! Confidebat illa se amorem inter se et Flaccum perpetuum fore, seque divitiis omnibusque huius vitae deliciis brevi affluere posse: responso autem accepto, timere, metuere, formidare futura coeperat. At «desines» ait Hecato, stoicus philosophus «timere, si sperare desieris». Ista, quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur. «Nec miror - inquit Seneca - ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti». Rectissime quidem: unde Horatius non modo Leuconoen, verum etiam nos ipsos monuit: «Desinite vanas insequi spes, quae ex immoderata et inexplebili cupiditate nascuntur; iis modo rebus simplicissimis fruimini, quas natura ipsa ultro nobis largitur, parvo contenti». Nequaquam ergo hortatus est, ut insatiabiles atque indomitas in nobis aleremus libidines, at potius ut auream illam mediocritatem, mediam scilicet illam viam ingrederemur, quae certis denique finibus terminatur, quos ultra citraque nequit consistere rectum. Unde fit ut recentioribus linguis, quae nunc temporis in usu hominum vigent, "laetus" ac "beatus" idem sit qui "contentus" suae vitae finibus esse videatur. Non enim rebus in infinitum cumulatis, neque voluptatibus sine modo perceptis beatam vitam nobis comparamus, sed ea animi tranquillitate, quam sentimus, cum nihil aliud cupimus, quam quod habemus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: