martedì 8 aprile 2014
Aliquos ante menses carptim diximus quae in libello de amicitia Cicero disputaverit. Hodie Aristotelis sententias de amicitia quas in libris ad Nichomachum digessit breviter dicam. Amicitiam Magister ille iudicavit «rem non tantum necessariam sed etiam maxime pulchram», quo adiectivo significabat amicitiam hominibus maximo decoro inter animalia esse. Cuius rei quasi testimoniumadducebat quod nemo nostrum vellet sine amicis vivere etiamsi omnibus bonis praeditus. Quin etiam maxime qui sunt divites requirunt amicos et de iis valde curant, quia divitiae nihil boni afferrent nisi is qui eas possideat liberalis esset erga amicos. Iuvenes amicorum hortatu utuntur ne in consiliis capiendis perperam errent; senes ab amicis iuvantur in imbecillitate corporis, et adulta aetate viri una cum amicis melius quam per se ipsi res magnificas gerere possunt. Tria esse genera amicitiae putat ille Magister qui omnia quae in mundo essent in indice quodam referre lucidissime potuerat: qui amicitiam ad mutuam utilitatem colunt non revera invicem amantur, sed potius amant commoda quae ex amico proveniant et commoda cum evanescant amicitia quoque statim evanescit; simili modo fit de iis qui inter se amantur ad voluptates requirendas: fit saepe ut voluptates recedant ob aetatem ingravescentem vel propter morbos et eodem modo amici ex memoria deponuntur. Amicitiae de quibus nuper diximus non sunt per se ipsae validae sed per aliquodaccidens, ut ipse dixit, id est per utilitatem vel per voluptatem. Vera amicitia ea est quam colimus per se ipsam et est amicitia bonorum in bonos viros ad virtutem colendam et haec est maxime constans et diuturna. Hucusque non multum differt Aristoteles a Cicerone sed ut ille, quamquam Atheniensis non fuit, fuit tamen civis Graecae urbis quam Graeci polin appellabant, multum disputavit de differentiis inter amicos qui vivunt in urbibus ad consilium populi rectis et eos qui ab optimatibus gubernantur et eos denique qui sub iugo tyrannorum reguntur. Parva res et timida et falsa saepe amicitia sub tyrannis, cum amici ab adulatoribus distingui non possint. Nemo sincere hortatur principem, qui ergo ab amicis plus quam ab hostibus caveat necesse est.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: