martedì 8 ottobre 2013
Profugi innumeri a patriis suis, ob famem fugiendam, ob bella vitanda quae terras eorum cruentant sanguine, vel per spem vitae alibi melius vivendae, multa milia hominum et mulierum cum pueris et puellis et matres quae in sinu filios nondum natos ducebant, mare Mediterraneum ab Africa ad Italiam transcurrerunt. Imaginare possumus quam terribilis fuisset eorum vita in patriis si, quamquam inexperti sunt nando, noctu naves conscenderunt quas naves appellare fraus est, ubi constipantur profugi quorum numerus inverosimilis videtur et per mare currunt et sperant quondam longe videre terram Siciliae vel potius insulae Lampedusae. Veniunt a Lybia ut Romani appellabant id quod Maghreb hodie vocamus ab Atlante usque ad fines Aegypti et veniunt ab Aethiopia et Somalia et a Syria. Ubicumque populi rebellaverunt contra principes malos sors peior ab hoc nata est. Saepe in mea vita speravi vel quasi pro certo habui res humanas meliores mox futuras esse cum aulaeum vel siparium illud ferreum tandem cecidit sed quasi videtur malignus genius fertilem invenire humum ubi spes incipit nasci. Fratres et sorores sunt et filii nostri omnium egeni: et multa milia eorum mare nostrum hausit. Cum audiebam heri quaedam verba inhumana cuiusdam viri ad vitam publicam perperam electi, mihi in mentem veniebant humanissima verba Nausicae de Ulixe naufrago et ex me quaerebam num historia retro cessisset. Et enim ploravimus fortasse trecentos profugos, qui, per paradoxum, igni perierunt in alto mari. Vidi flentes senes piscatores ore a sole semusto, et vidi iuvenes classiarios Italicos plorare et medicum audivi dicere: «Duos pueros, puellam et puerulum, a mare recepi, amplexus sum et mortui erant et tantum potui oculos eorum claudere». Franciscus clamavit: «Probrum et dedecus!». Cui? Nobis omnibus, ut puto. Non tantum iis qui dixerunt inhumana verba, eodem die quo caedes facta est. Nullius rei hi sunt et potius obcaecati. Unusquisque nostrum exerceat munus suum, quia fratres sunt. «Cum audis aerea instrumenta quae sonant a turri ecclesiae ne quaesieris cui sonent: nam tibi sonant».​​
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: