Rubriche

Vita beata

Luigi Castagna martedì 21 gennaio 2014
In libro septimo Dialogorum suorum agit et disputat Seneca de bonis quae vera sint existimanda praebeantque nobis vitam vere beatam et de bonis quae contra falsa sintstultisque tantum appetenda. Sunt enim falsa quoque bona quae non beatam vitam sed potius voluptates immodicas porrigant. Non facile est vera bona a falsis internoscere: at haec distinctio et seiunctio praecipua est iudicanda quia ab hoc iudicio dependet utrum vita nostra futura sit assidue beata an in perpetuum tristis. Vulgus insipiens plerumquefalsis bonis allicitur et quae a multis videt probari ipse probat et cupit possidere. Ista bona pretio et pecunia empta non parata meritis numquam tibi plane et adsidue delectabuntcum novi semper appetitus et cupidines nascantur et inexplebiles in eo qui nesciat recta deligere. Bona externa cum exhibita sint ostentatione quadam ad invidiam ceteros inducunt sic ut cupiant ipsi emere quae in manibus aliorum viderunt. At contra bona quae in animo sita sint perducunt ad bonos mores servandos. Qui in se virtutem aequumque iudicium habet non tantum fit ipse constans vir idemque fidus probusque sedamicos quoque inducit ad imitationem sui. Vita revera beata ergo non a bonis externis quae emi possunt pretio pecuniaque, sed a virtute et bona mente originem ducit.Bona a fortuna nobis donata fortuna ipsa ut dedit sic facile olim fortasse decerpet. Sapias et quae bona a fortuna data possides remove a te et pone extra te quasi ornamenta grata fortasse sed non necessaria ut sine vulnere tuo a manu fortunae possint recipi. Quid ergo nobis vitam beatam donabit? Sana et bona mens id faciet, a qua omnia bona descendunt. Non voluptatibus erimus felices ut quidam putant qui vulgari more doctrinam Epicuri interpretantur: nam voluptas de qua Epicurus loquitur sobria est et parvo contenta etamicitia nititur. Si quis Senecam reprehendat, ut dicit ipse, quia contra pecuniam praedicet cum bene nummatus ipse sit respondebit philosophus se proficientem tantum esse in itinere ad sapientiam sed nondum sapientem. Sapientes virtute praediti possident divitias at contra vulgus indoctum divitiis inservit.