giovedì 14 marzo 2019
«Quidni debeamus Sinensium pecuniam accipere? Pecunia, ut aiunt, non olet: et Seres divitiis affluunt, praesentes nobis afferunt gazas, auri pondere nos cumulant; quidnam rerum praeterea postulant a nobis, ut montes auri nobis afferant? Portus, vias, urbium regiones, praedia, ex quibus nos nihil iam reditus expromere valemus. llis divitiae superant, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis res familiaris etiam ad necessaria deest. Veniant igitur, renoventque commeatus illos, quibus mercatores olim pretiosissimum textile Sericum ex remotissimis plagis ad Orientem vergentibus in Europam inferre solebant: hic apud nos omnia venalia sunt! Dummodo nos haec Croesi cimelarchia offerant, eis libentissime portas omnes aperiemus!" "Cave, amice: nihil mihi antiquius est, quam bona instituantur inter varias gentes commercia; quam caritas generis humani omnium animos invadat; quam tandem aliquando omnes totius orbis cives sentiant humanam familiam esse unam, iisdem radicibus innixam atque fundatam. Nihil ergo mihi potius est quam ut Sinenses fratres in nostram patriam excipiam, eorum necessitudine fruar, animumque alam variis ac magnis de rebus cum iis colloquendo. Fontes vero et scaturigines, unde manant identidemque regenerantur vivendi subsidia et ea omnia, quibus egemus ad victum tolerandum, nequaquam possunt, neque debent hoc modo a nobis abalienari: perstringuntur enim oculi nostri auri fulgore, totique in rem praesentem intenti, non iam videmus ea quae futura sunt et paulo remotius ab hoc ipso tempore, quo sumus; fratres excipere volo, dominos recuso: nolo enim colonus fieri cuiusquam. Nos praeterea, obliti patriae, obliti monumentorum nostrorum, obliti rerum a maioribus nostris gestarum historiae, de nescio qua "identitate", de notis scilicet interioribus quibus nostrum quisque is est, qui est, tunc tantum blateramus, cum acerbitatis quoddam virus evomere cupimus; nemo severe atque ratione et via videtur velle investigare qui re vera qualesque simus, quae sint nostri veri et non ficti thesauri, a quibus nos abdicare nequeamus; ubi sint denique fines, quos ultra citraque nequeat consistere rectum. Vagi et incerti, eo currimus, ubi gemmas, ornamenta, aurum et argentum splendere cernimus. Utinam verum thesaurum in arcas nostras congeramus, qui neque tinea, neque rubigine corrumpi possit!"
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: