martedì 15 ottobre 2013
Heroum facta temporibus antiquissimis enarrata nemo nostrum refellat vel ad pueros delectandos tantum narranda putet: quae putantur evenisse primis humanitatis aetatibus, nescio quo modo vim habent et rationem exempli ad comprehendendos affectus qui in imo animo nostro sint. Fuerunt docti homines et praesertim animi medicina experti qui putaverint fabulas antiquas explanare secretas illas vicissitudines quae fiunt in animis puerorum qui loqui nondum sciant. Nescio an verum sit at saltem per fabulas licet paucis complecti verbis nonnullas aegritudines quae latent in animo et arduam reddant vitam quam vivimus. Cum nimis pervulgata sint quae de fabula Oedipodis lucubravit quondam medicus ille Vindobonensis, liceat mihi nunc de fabula Philoctetae fortasse minus nota quaedam dicere. Heros hic exemplum est omnium eorum qui deseruntur in solitudine unam ob causam, et eam iniustam improbamque, idest quia aegroti sint et molesti. De Philoctetae vita sequar quae Ovidius in Metamorphoseon libris narravit. Erat ergo Philoctetes amicus Herculis, cuius post mortem obtinuit quasi heres arcum et sagittas. Cum ad Troiam delendam Graeci profecturi essent eumquoque secum adducere voluerunt. At in campis Troiae cum anguis pedem Philoctetae momordisset, et ulcus immedicabile et purulentum partum esset foetor inde taeter manabat. Quare in tempore vitae suae, cum maxime auxilio et curis et amore egebat, miser heros desertus fuit ab inhumanis Graecis in vasta quadam et deserta insula. Sed Graeci cum ab oraculo certiores facti essent Troiam capi non posse nisi Philoctetes auxilio venisset, ei persuaserunt ut Troiam rediret. Philoctetes rediit et postquam Machaon medicus ulcus sanaverat, Herculea sagitta Paridem confodit, et decem post annos a bello incepto, antiquum Troiae regnum cecidit. Philoctetae exemplo uti possumus cum meditamur de iis qui deseruntur quia aegri sint vel etiam quia senes et nulli utilitati ceterisputentur esse. Nomen et exemplum Philoctetae ergo nobis in mentem veniat cum dubitamus amicum aegrotum curare vel saltem visitare et ei adsidere.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: