giovedì 28 febbraio 2019
«Qui fieri potest, ut electronica tabella careas, qua usus ubique terrarum, sive per Syrtes iter aestuosas, sive facturus per inohspitalem Caucasum, vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes, ad omnium gentium rete facile adire possis, epistulas aperire tibi modo redditas, nostrae aetatis oraculum sciscitari ac percontari illud, ex quo nihil paene videtur esse, quod non depromi possit? Nonne te pudet tam vetusta et obsoleta adhibere instrumenta? Sapientes viri diu noctuque elaborant, nova inveniunt inventaque experiuntur, ut nobis variis rebus egentibus identidem subsidia ministrent ad vitam beate agendam commodissima atque utilissima, ne dicam prorsus necessaria. Quid vero tu? Eorum conatus, beneficia et munera, quibus allatis optime illi de humano genere meruerunt, despicere, contemnere, spernere videris : nequaquam magni facis ea instrumenta pugillaria, quae sunt hodie in omnium manibus, in quae nemo non perpetuo defigit oculos, sive ad nuntiolum nuper sibi missum legendum, sive ad paginam quandam pervolvendam, sive ad imaginem versicolorem admirandam, sive etiam tantum ea de causa, ne mirus et insolens prae ceteris esse videatur. Tu autem, quasi primigenius homo, harum omnium mirabilium rerum incuriosus ac neglegens, aut cum libris tuis illis pulvere situque obductis sedes in museolo tuo solus, aut sub dio, cum sol in caelo sudo praefulgidis radiis splendet, libere meditabundus vagaris, aut cum amicis colloqui, sermocinari, de variis rebus garrire vis : tu quidem eos totos tranquillo animo in sua gestabilia vitra intentos tuo verborum flumine distringis, avocas, in te molestissime convertis. Age, desine ita te gerere ; bonos sequere mores, qui nunc sunt!»
«Doleo, amice, quod ita sentis; piget enim me, quod, dum ad suavia familiares invito colloquia, molestus evado. A te tamen dissentio: non dixerim enim sapientes, qui talia instrumenta invenerunt in usumque cottidianum omnium nostrum induxerunt; qui, relicta humana natura iisque rebus, quibus vere ipsa indiget, nobis supervacanea, ventosa, vana inculcarunt: quae, si interdum commoda et utilia, saepissime incommoda ac noxia, paene semper haudquaquam bona sunt; unde factum est ut, dum faciliorem vitam insectamur, eandem inhumaniorem effecerimus. Noli, quaeso, mercatores et machinatores, qui talia identidem reperta humano generi imponunt, "sapientes" appellare: sunt enim homines excitati ingenii, acuti, nequaquam tamen magni nec elati. Quid praebeat vera sapientia quaeris? Paci favet et genus humanum ad concordiam vocat».
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: