giovedì 21 giugno 2018
Qui studiis provehendis praesunt, iuvenumque totius orbis terrae bonis honestisque litteris, non modo Latinis et Graecis, verum etiam aliarum linguarum nationumque animos aluerunt, illud animis sibi proponere debeant, non ut inutiles ac supervacaneos threnos neniasque queribundi concinant de lamentabili studiorum humanitatis statu et condicione, de nostrae aetatis iuvenibus, qui nihil curare videantur, de iis, qui ad gubernacula rerum publicarum sedentes, susque deque adulescentulorum animos ad severam virtutem informandos habeant; sed ut, rebus, quales sunt, inita subductaque ratione consideratis atque perpensis, atque hominum societatem huius nostrae aetatis prospicientes, quae in dies magis devincitur et opprimitur a protervo quodam Leviathan artificum praedivitumque auri sacra fame esurientium et in omnia dominantium, iis studeant viis atque rationibus, quibus ex hac pestifera palude, in qua demersus videtur esse quivis nobilis sensus eorum hominum, qui in regionibus ad occidentem vergentibus vivunt, tandem aliquando mortales quodammodo emergant.
Haec est igitur una causa cur qui hac via nos praecesserunt, quorumque insistimus vestigiis, nobis monstraverint quanta nos urgeret necessitas, ut illud iter carperemus illamque emetiremur viam; qui quidem summi viri atque praeclari saepe omnes suas collocarunt vires, omnesque effuderunt rei familiaris facultates animique partes, ne illi officio deessent quo iubebantur aliquid agere: qui humanitatis magistri – nulla dubitatione interposita et maximo sui ipsorum impendio earumque iactura angustiarum, quibus vel hominum animi suprema sitientium et ad ea tendentium, quae nostrae singulorum vitae miseriam transcendunt, cottidie adhaerent et irretiuntur – quasi cursores, doctrinae lampada a Cicerone ad humanitatis instauratores traditam acceperant: cuius lumine collustrati probe didicerant virtutis laudem omnem in actione consistere, ceteraque omnia agere nihil aliud esse, nisi atra quadam cum voluptate in caeno pervolutari dum nos miseret nostri, aut ieiunis verborum concertationibus involvi, quae longissime absunt ab illo fecundissimo colloquio et ab illa synousia cum maximis quaestionibus, qua animus, indissolubili quodam modo verbis ac rebus (quae item sunt “cogitata” et “argumenta”) inter sese coniunctis, ad agendum et ad rem publicam gerendam innutritur et alitur. Utinam hodieque eorum sequamur exempla!
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: