martedì 17 dicembre 2013
«Qualis foliorum generatio, talis est et hominum. Folia alia quidem ventus humi fundit alia vero silva germinans producit cum veris tempus succedit. Eodem modo stirps hominum et nascitur et desinit». Haec amara verba quae ab Homeri Iliade transtuli Glaucus dixit ad Diomedem sed fortasse nobis omnibus dixit de hominum sorte de qua putat desperandum esse. Nam fata nostra moventur secundum rhythmum eundem, ut ita dicam, et numerum foliorum quae primo vere exoriuntur sed mox tempore autumnali ad terram decidunt, depulsa a frigidis ventis. Sed folia, cum denuo surgat in terris ver, in ramis arborum denuo nascuntur: nos contra postquam mortui sumus numquam ad vitam reviviscemus. Homines esse infelicissimos inter mortales denuo dixit in IliadeIuppiter qui Pelei equos ita adloquebatur: «Ah miseri cur vos donavimus Peleo regi mortali? Vos vero estis senii expertes immortalesque. An vos homini mortali dedimusut aerumnosos inter homines dolores vos quoque haberetis? Non enim quicquam est alicubi calamitosius homine omnium quaeque super terram spirant et moventur». Saepe in variis aetatibus Graecorum poetae desperatione affecti videntur sic ut interdum dicatur ab iis melius fuisse si numquam nati essemus, sed cum iam nati simus optimum esse ilico et immediate mori: et hoc dixit lucidis carminibus Sophocles. Fabulae fictae hoc comprobant ut factum est de Trophonio et Agamede qui cum templum Apollinis in Delphis exaedificavissent et ab Apolline praemium petivissent illa ipsa nocte qua id poposcerant mortui nec umquam experrecti sunt: mortem ergo Apollo iudicavit maximum praemium mortalibus. Mimnermus scripsit de hoc argumento distichos qui animum nostrum etiamnuc movent: «Sicuti folia quae primo vere in tempore floribus ornato oriuntur nos quoque breviter gaudemus gaudiis iuventutis nec bona nec mala cognoscimus a Divis. Sed iam nigrae Parcae adsunt quarum Lachesis in manibus habet fatum turpis senectutis etinexorabilis Atropos tenet finem mortis. Mori tum potius quam vivere praestat. Sunt qui senes cum sintpauperes fiant; sunt qui filios non habuisse querantur: nemini Iuppiter mala non multa dedit».
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: