giovedì 22 novembre 2018
«Homines non nascimur», scripsit olim Erasmus, «sed fieri debemus». Nondum tamen homines pleno ac perfecto huius nominis sensu vere facti sumus, et ecce, quidam hodie nescio qua inaudita superbia et insolenti contumacia humanos fines transcendere exoptant, avent, ardentissimo studio cupiunt. Impendit enim nobis iam “Transhumanismus” (nam barbarae rei repertum est non minus barbarum vocabulum) et ex alto cervicibus minatur nostris ; ambigitur ergo nunc de modis, quibus homo informari debeat, et de finibus bonorum et malorum : quod idem est, si rem ex nostro conspectu aspicimus et ultra multiplicem et multifariam verborum eorumque virium interpretationem, ac dubitare de illis interioribus hominis notis, quas "humanitatem" una appellatione vocitamus, iisque opponere vitam immanem et ferinam, un? saev? philauti? animatam; ita instituere homines, ut non humaniores, verum minus humani evadant; ne multis, duas instruere oppositas acies, quarum altera hominum virtutes et animos variis rationibus alere ac perficere studeat; altera vero nihil nisi furiosam cupiditatem temeritatemque innutriat ac foveat. Viri docti, ex multis gentibus nationibusque oriundi, una voce illud demonstrare conantur, nullum esse rerum progressum, ubi, Titanum instar, furibunda quaedam turba, novam et insolentem doctrinam secuta, hominis, eius scilicet magni miraculi, ut ait Picus, dignitatem perdat naturamque neget; ab extremis atque "Luciferinis" placitis ad periculosam hybrin informatis esse fugiendum mediocritatemque auream esse potius diligendam. Cum philosophia sit, ut aiunt Plato, Cicero, Seneca, commentatio mortis ac fragilium et caducarum rerum humanarum meditatio, hi novi Ephialtae, cupidi Olympi verticem suis modo viribus attingendi, tantum miris artibus ac mechanicis instrumentis confidunt, ut immortalitatem sese brevi consecuturos sperent, qua impetrata nemo iam cogitet de tempore progrediente, de virtute interiore per quandam pugnam cum pravis affectibus alenda,
de generis humani caritate fovenda, quae, ut Leopardi poeta praeclare cecinit, ex mutuo hominum auxilio nascitur in huius vitae angustiis oppressorum: sibi tantum consulentes, iam haudquaquam pauci sunt qui iubeant in mortis articulo cerebrum suum congelatum concretumque in frigidariis armariis asservari ea spe, ut aliquando in aliud corpus, Frankensteini instar, inseri possit; alii vero mechanemata quaedam et minutissima instrumenta electronica cupidissime appetunt, quae in cerebellum indita mirum in modum mentis facultates ita augeant, ut tamen ille, qui hac ratione sit miraculosis praeditus sensibus, potius automato quam homini similis evadat. Quae omnia nobis humanitatem adhuc affectantibus non modo faciunt ut gelidus currat per ossa tremor, verum etiam ut in distopica, quam vocant, fabula nos iam versari videamur.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: