martedì 24 settembre 2013
Antiqui sapientes sectae quae Stoica dicitur adscripti, et qui sectam instituerunt et qui Romae eos secuti sunt, putabant res et verba quibus res indicamus eadem esse vel potius adstringi invicem uno vinculo. Sic censebant nos posse melius res mundi comprehendere si melius comprehendamus verborum, quae res indicant, origines et historias. Ad origines vocum quae etymologiae graece vocantur excogitandas per comparationem verborum multum sudoris impenderunt Stoici sed perraro exitus elucubrationum faustus verusque fuit. Bene id sciunt qui hodie secum memoriam servent annorum quos pueri et iuvenes scholae devoverunt: quis nescit«etymologias illas Varronianas» interdum, attamen non semper, ridendas videri? Varro indagabat «etymon» verborum quod Graece significat verbi veritatem quia hoc necessarium videbatur ad verum de re ipsa detegendum, quia ut dixi res et verba eadem putabantur a Stoicis esse. Notum est exemplum illud saepe et a multis repetitum: Varro dixit «lucum a non lucendo»: lucus (vel ut alio verbo utar: silva) nomen suum cepit quia illic lux nulla erat. Quod ridiculum videtur sed partim verum est, si tantum unum adverbium «non» excipias. Lucus enim non indicat proprie totam silvam quae tam multos arbores amplectitur et nos percurrimus quadam cum anxietate cordis quia caelum videre non licet sic ut interdum clam cantitemus in semitis secretis percurrendis ad fiduciam recuperandam: lucus est proprie locus herbidus in media parte silvae situs ubi rariores sunt arbores, et lucem denuo videmus quod solacium tandem nobis affert. In hoc luco aras saxis congestis solebant erigere antiqui viatores quasi ad gratias divis agendas quia vivi ad lucem pervenerant. Ergo putemus «lucus a lucendo» dici. Si quis vestrum quaerat quomodo sciamus pro certo quid vere lucus significet, quod antiqui ignorabant, respondebo multum profecisse studia latinae linguae postquam decimo nono saeculo post Christum natum bene cognovimus linguas quas in India antiquis temporibus viri docti loquebantur et scribebant.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: