martedì 6 settembre 2016
​Non ignara mali miseris succurrere disco», Aen. I, 630 Sapienter quidem antiqui páthema máthema
esse dixerunt: quod nocuit, id utique saepe docuisse videmus. Nec tamen, hercules!, de plagoso illo Orbilio proverbium agit, qui, teste Horatio, numquam praecepit, nisi virga formidandus, sed potius de illa doctrina, quae animum suae debilitatis bene conscium ad firmiorem sapientiam erigit. Huc etiam illud Delphicum pertinet, “nosce temet ipsum”, aut illud in Romanis triumphis “hominem te esse memento”. Namque, nisi memor humanae infirmitatis, sapiens, aequus, beatus poterit esse nemo. «At iam vicimus» dixerit quispiam «arte medica mortem! Naturam machinatoria domuimus! Nullum est offendiculum, quod nostro saeculo superare nequeamus». Age vero, res ut nunc sunt circumspecta, videbis mortales innumeris calamitatibus afflictos, quas modo Natura parit, modo aliorum hominum saevitia aut aestuans animus infert. Quid ergo? Num haec sunt, quae veteres taetrica fronte iactarunt? Minime vero! Nec enim eorum voces ad nostram usque aetatem manavissent, si tantum lacrimare docuissent.
Verum enimvero, is nobis dolor nequaquam irritus erit, ex quo non modo pati, sed etiam compati consueverimus. Nam is solus et semet ipse et secum omnem hominem novit, qui intellegit ab illis angustiis, quibus premuntur alii, se hodie salvum esse, non tutum. «Natura» inquit Seneca «nos cognatos edidit: ex illius imperio paratae sint iuvandis manus!» Haec illa est humanitatis institutio, ad quam nos veteres auctores identidem impellunt: nam ut nihil est quod magis cunctos inter se homines devinciat, quam quaedam naturalis egestas, ita nusquam humanitas ipsa clarius lucet, quam cum alii aliorum infirmitatem propria ope supplere conamur. Nempe ipse Seneca ait: «Societas nostra lapidum fornici simillima est, quae, casura nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur». Faciamus igitur et nos, si homines haberi velimus, ut ex communi calamitate humanitatem ediscamus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: