martedì 24 dicembre 2013
Praefatio: Alexander Manzoni Hymnos sacros diu multumque meditatus est, usus innumeris sacris lecturis et haud facilem limae laborem expertus, qua assiduitate erat.Quamquam duodecim Hymnos de religionis nostrae festis diebus meditabatur componere quinque tantum edidit, inter quos Hymnum priorem De Die natali. Sed hodie ad celebrandum diem Natalicium nostri Domini Jesu anni2013 latine et prosa oratione reddidi sicuti potui non priorem illumhymnum qui incipit verbis his: "Qualis rupes quae a vertice montis ruinat praecipitans per clivum ad vallem", sed alterum quem Alexander non potuit perficere nec ullo modo complere, postquam uxor amatissima Enrichetta Blondeldecessit die natali 1833: gaudium ob nascentem puerum et luctus propter uxorem eodem die deperditam ardue in animo Alexandri una cohabitabant.Hymnum praecedunt et sequuntur verba inserta ab Alexandro ipso ab Evangelio Lucae et abVergilii Aeneide. Tuam ipsius animam pertransiet (= pertransibit)gladius (verba Simeonis ad Mariam, Luc. II, 35)Vere terribilis tu quidem es puer! Linteis absconditus, in complexu virginis et matris tuae acceptus, in sinu tenello eius et benigno reclinis, tu tamen iam nunc es rex, iam regnas super turbines, severe puer. Quod cogitas ilico fatum fit et vagitus tui iam leges sunt. Iam vides nostras lacrimas, iam audis questus nostros; tu rogas quid velimus, sed nostris auditis studiis postea ex voluntate tua decernis. Dum a nobis preces humiles ad te ascendunt ad defendenda fulmina caeli, fulmen tuum descendit et ubi tu vis ferit. Siquidem terribilis es tamen huc in terras venisti ipse ad lacrimas tuas stillandas et a corde vulnerato tuo certe consurgent mox gemitus et preces quas nemoaudiet. Illa et virgo et mater quam praesertim amavisti, te nunc dulcis permulcet et blanditur, et supplicat te ut puerulum suum nec non ut Deum suum. Dein te ad cor suum amplectitur et cor ipsum matris videtur secretis mutisque verbis iterare vocem: "Meus est!" Sed mox mater tua corde alio, alio vultu te sequetur procedentem per clivum usque ad montem et te morientem videbit, … Omnipotens…. Cecidere manus (videlicet cecidere manus Daedalo conanti filii Icari imaginem fingere, Verg. Aen. VI, 33)
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: