martedì 22 luglio 2014
Et Hector, Andromacham adloquens, vicissim dixit: «Me pudet si eminus stans devitem proelium, quia didici esse fortis in bello semper, et semper inter primos Troianos pugnare. Bene hoc ego scio in corde et in animo meo: erit olim dies quando Ilium sacrum peribit. Sed non mihi tantum dolorem infundit ruina Troiae, nec mors Hecubae, vel fratrum qui et multi et fortes sub viris infestis in pulvere ceciderint, quantum dolorem patior de tua sorte, quando Achivi te lacrimabundam abduxerint, liberam diem vi abripiens, atque in Argo vivens ab aliena regina telam texas invita et imperita: dura autem incumbet necessitas. Et conspicatus te aliquando quis dixerit: “Hectoris haec est uxor, qui Troianorm praestantissimus pugnando fuit”. Sic aliquando quis dicet et novus dolor tibi erit ex desiderio talis mariti ad depellendum diem servitutis. Sed ante aggesta terra tegat me mortuum, antequam audierim clamorem et abreptionem tuam». Sic fatus clarus Hector, porrectis manibus filium petivit. Puer retro inclinatus est ad sinum nutricis, abhorrescens aspectum patris. Risit pater Hector et risit veneranda mater. Statim pater abstulit galeam a capite et eam collucentem deposuit in terra. Dein, filium osculatus, dixit precans Iovem ceterosque deos: «Date et hunc fieri filium meum. Et olim quis de eo dicat: patre vero hic multo est fortior!». Sic fatus uxoris dilectae in manibus posuit filium. Andromacha puerum excepit in fragrantem sinum suum, lacrimabundum ridens. Galeam denuo de terra sumpsit Hector; uxor amata domum abiit, saepe respectans, uberem lacrimam defundens. Statim venit ad bene habitatas aedes Hectoris et intus invenit multas ancillas et his omnibus fletum suscitavit: deflebant Hectorem adhuc vivum sua in domo: nam eum non putabant amplius reducem ex pugna venturum, elapsum ex robore et manibus Achivorum. Stat enim unicuique dies fatalis idemque irreparabilis.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: