martedì 8 luglio 2014
Scripsi olim de imaginibus quibusdam et insignibus, quae in religione nostra antiquitus invenimus. Nondum dixi, ni fallor, et nunc saltem dicendum est, imagines istas communes esse etreligioni christianae, et etiam religioni Iudaeorum. Et hodie ergo dicam de quibusdam aliis imaginibus, et in primis de igni, quibus christiani et iudaei una usi sunt et utuntur.Sed, cum iudaei priores ordine temporis semper fuissent, antequam incipiam loqui de imagine ignis, mihi veniunt in mentem memoranda illa verba quae dixit abhinc annos XVIII (ni fallor) Pontifex venerabilis memoriae Johannes Paulus II, cum synagogam visitavit quae Romae sita est et consalutavit et adlocutus fideles est his verbis: «Fratres nostri maiores natu!». Quam multa potest significare haec adlocutio, qua est simplicitate!Venio nunc ad imaginem ignis, qui sicut aqua, terra, aer est elementum primigenium nostri mundi universi. Ignis, sicut et aqua, potest delere et destruere, sed etiam recreare et reficere. Sunt quaedam fabulae Graecorum memoratu dignae (et imprimis mythus ille Promethei) quae per ignem in unum colligunt homines cum Deis. Iudaei putant ignem imaginem esse potentiae Dei; ignis purificat victimas sacrificandas. Peccat qui non respectat leges, quae de sacrificiio regulas imponunt.Ignis apud christianos est Spiritus ille qui in die Pentecostes descendit super apostolos et linguas igneas imitabatur. Haec lingua Spiritus Sancti infudit inapostolis sapientiam et animum. Sed ignis est etiam imago terribilis iudicii finalis. Nocte Paschae ignis accendit candelam, quae repraesentet Iesum resurrectum et sicut a foco cereo accenduntur candela, sic a Christo accipiunt fideles lucem et spem.In ecclesiis et templis fidelium candela semper accenditur, quia Christus promisit se semper adesse quotienscumque duo vel tres fideles una conveniunt in nomine Christi. Lampas super aram continet eucharistiam. In vigiliis, ad defunctum quemdam tuendum, memoratur resurrectio carnis.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: