giovedì 13 settembre 2018
Dum in Europa exulant humanae litterae et ex Hispanorum lycaeis lingua Graeca exploditur, ex Graecorum vero scholis linguam Latinam extorrem faciunt qui rem publicam regunt, interim apud Sinas, in Pechinensi studiorum universitate, Graecarum Latinarumque litterarum facultas hoc anno condita est, ubi brevi scholae Romanorum sermone habebuntur. In remota vero eiusdem civitatis regione, in oppido quod illorum lingua “Zhuli” appellatur, novus ludus novumque lycaeum inauguratur, ubi item duodenas horas singulis hebdomadibus lingua Latina Latine tradetur.
Una ex parte igitur in sinu valde gaudendum, quod ad optimas artes et disciplinas, ad integros probandosque mores, denique ad colloquium cum maioribus illis nostris, qui sapientia prudentiaque polluere, iam paene inde a teneris unguiculis instituendum, habendum, assidue fovendum occasio Sinensibus pueris adulescentibusque dabitur; altera vero ex parte lugendum, quod apud nos eadem occasio non modo amittitur sed perit.
Quod ni ita esset hominibus universis de mansuetioribus Musis rursus post longum exilium postliminio redeuntibus vehementer et ex animo gratulandum erat: nonnulla enim saecula praeteriere, quibus saeculis litterae, artes, moresque ipsi cum illis in dies magis declinaverunt ac prope intermortui sunt; vincula caritatis, doctrinae, eruditionis, quae haud ita pridem erant inter varias gentes nationesque magno cum labore instituta, primum invidia, malevolentia, odiis mutuis, dein exiliis ac persecutionibus, postremo incredibilibus ac diuturnis offensionibus iniuriisque sunt violenter interrupta atque perfracta; spatio triginta annorum, temporis intervallo ad breviter respirandum vix interiecto, duobus omnium gentium bellis horridis ac funestis alterum post alterum conflagratis, Furiis ex Inferis in supernas auras prodeuntibus et quoquoversus discurrentibus, cuncta igni ferroque vastata, cuncta depopulata sunt, neque locus relictus esse videbatur in orbe, ubi humanitas, ubi caritas, ubi benevolentia considere ac semina sua frugifera spargere posset. Una cum hominum memoriis, una cum praeteritorum saeculorum monumentis, spes, animorum vis, virtutes omnes in fumum et tenuem abiverant aera. Uni avidissimo lucrandi consilio inhiantes, homines ubique terrarum artes politioremque litteraturam, qua puerilis aetas ad humanitatem informari solet, non modo neglegere, sed adeo despicere atque contemnere videbantur, ut nihil nisi pallida illorum studiorum umbra restaret. Unae manebant, inter populos nationesque diversos, mercatorum rationes eaque commercia, quae ad pecunias divitiasque in arcas congerendas pertinent, omnibus iis subtilioribus exquisitioribusque rebus praetermissis, quae ad animos excolendos per saecula hominumque aetates perpetuo continuatoque honore apud omnes gentes valuerant.
Affulget tamen hodie iterum renovatae spei lumen; non tamen apud nos, ubi Graecae Latinaeque litterae primum exortae sunt, sed apud Sinas, ubi olim aliae litterae, artes, philosophia radices suas sinceras ac genuinas, etiam, aetate posteriore, Indorum lympha irroratas, altissime in fecundissimam terram egerant, nunc ingenuae disciplinae omnes et artes illae reconditae, quibus aetas puerilis impertiri debet, quaeque fundamento sunt firmissimo humanae dignitatis, renascuntur, vigent, florent. Quid autem posthac non sperandum, posteaquam in tam remotis terris, spretis leptologiis, viri docti solidam ac veram eruditionem amplectuntur? Gaudeo, immo effusa laetitia gestio quod revocantur Musae, antehac prorsus exules a ludis et scholis. Vel magis vero gauderem, si ii, qui ad nostrarum rerum publicarum gubernacula sedent, haec exempla sequerentur, potius quam a sua ipsorum historia se abdicarent.
(La traduzione del testo, come di consueto,
sarà pubblicata fra due settimane)
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: