martedì 10 gennaio 2017
«Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi» (Seneca, De otio, 3).
Inter has ferias modo exactas, multos audivi qui, dum ventres variis cuppediis referciunt et omnigeno deliciarum genere cuticulam curant, inter pocula disputarent de caritate exercenda, quod quidem christianos apprime deceret, neque posset, festis potissimum iis diebus, quibus summa Servatoris erga humanum genus dilectio recoleretur, sine inhonesto quodam dedecore omitti.
Mira tunc quanta esset opinionum discordia: cum enim omnes paene consentirent de necessitate ostendendi quam multum et Deum et homines per eum amemus, admodum variae fuerunt sententiae de modis, quibus hic amor exerceri debeat. Erant enim qui dicerent sibi iam pridem certum et destinatum esse, post Saliares feriarum epulas tam avide consumptas, se ab omni tragemate saltem per unam hebdomadam abstinere; quod citra dubium foret divino Numini gratissimum. Alii magno apparatu iter ordinaverant religionis ergo in longinquas remotasque regiones faciendum: qui quidem, ut res bene curioseque disponeretur, neve quid ad consilium turbandum intervenire posset, omnibus ceteris vel magnis officiis posthabitis, nullo in alio negotio sese insudavisse dicebant, nisi in deversoriis popinisque eligendis. Alii, itinerum satis fastidiosi, se quotannis quinquagenos nummos ad puerulum in Afrorum tesquis versantem egestateque oppressum alendum mittere solere, sibi nonnisi ab imagine notum. Quem se sibi «adoptasse» dictitabant, valde hoc onere quidem haud parvo gravati (quis enim, nisi maxima hominum caritate impulsus, tantam pecuniam singulis annis effunderet?); tumidam tamen quandam gloriolam inde captantes, circumspiciebant ut ceterorum admirationem aucuparentur.
Quid dicam? Suspicio mihi incessit alium velle crapulam discutere et e saginato corpore omnem pinguedinem diluere, quam in festivis comessationibus helluando ac tuburcinando fecerat; alium sibi haud ingratum iter in amoena loca parare; alium minimo et paene nullo suarum rerum dispendio velle cum animi conscientiam placare, tum aliorum plausum petere. Si quis vere caritatem exercere velit, exerceat in proximos: abdicet se a suis commodis, a nimio illo sui studio, quo quasi carcere includimur, animum tandem ac mentem iis qui prope sunt nostroque auxilio egent aperiat.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: