martedì 1 novembre 2016
«Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi» (Ov., Fast. I, 195). Cum nocte superiore, diu iam recubans in lecto, somno cedere non possem (credo quod multa de proprio alienoque aere mecum volverem), sese repente conspiciendam obtulit femina auro gemmisque fulgens et cornu copiae gestans, quae «Nomen» inquit «Abundantiae'st mihi, divitiis opibusque veneranda!» Tunc ego bile aestuans «En» inquam «tu es quae aviditati faces admoves, iniquitati stimulos, omni sceleri adminicula! Cunctae terrae tua opera nunc seu lucri libidine flagrant, seu laboribus bellove premuntur: nempe nihil est quod, excepta pecunia, iam pensi habeatur. Quare si te illaqueatam pugnis caedam, nonne bene de mortalibus merebor?».
Tunc illa surridens «Ain' tu» inquit «bone iudex? Vide ne mihi ea imputes, quae in vestris pectoribus crescunt! Ego profecto vobis adiumenta praebeo, ut vitam tolerabiliorem agatis; id neque possum diffiteri neque volo. Nec tamen cogo, ut me captare non desinatis, priusquam omni luxu circumfluatis. Sunt enim qui divitiarum finem vix attingere possint, non, edepol!, si pluries in vitam resurgerent. Insuper nihil veto, quominus prudenter adhibear. At ubi me ventre, manu aliisque libidinibus vexare coepistis, facile deinde ad quodvis nefas descenditis, modo Furias vestras sedetis. Ais a me multos iniquitate opprimi: anne ego quoque iubeo nummos, quotquot habetis, potius bello gerendo dare, quam pauperibus sustinendis? Haec sane non ex me, sed ex vestra insania patratis».
Tunc ego: «At eis non fidam, qui eam aetatem auream appellavere, quae quovis lucro vacavit?» Et illa: «Nae poetarum figmenta sunt haec, sed ego, scis, vigilare malo. Aurea vere sunt, quae ab iis sunt facta, qui meam opem aliorsum verterunt: at nonne est Maecenas quasi alter Aeneidos pater habendus, operis et magis diuturni, et longe sublimioris illis omnibus, in quibus vestras opes decoquitis? Anne paenitebit Florentinorum urbis? Quam Laurentius Medices ita artium doctrinarumque splendore decoravit, ut pecuniae reditum magna ex parte ille populus ex eius immortalibus operibus hodieque habeat? Non igitur an sim persequenda, sed quomodo usurpanda, videte!» Deinde illa discessit, ego somno solutus sum.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: