martedì 11 ottobre 2016
«Concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur» (Sallustius, Bellum Iugurthinum 10,6).Fuit veterum philosophorum opinio, quod ad rerum universitatem spectat, cuncta inter sese modo concordia atque amicitia congregari, modo discordiae inservientia repugnare. Quodsi id de humana societate dictum putemus, vereor ne nostra potius discordiae tempora videantur, cum aliarum gentium tolerantia, quam nos diu quasi cacumen nostri cultus praedicavimus, nunc iam explosa eiectaque sit. Atqui videndum est, ne eadem iam a primis fatiscat fundamentis: nam tolerantia quidem, quae a multis ventilatur quasi inter diversas gentes vel maxime necessaria, tamdiu floret vigetque, quamdiu homines, licet eodem loco habitent, animis remoti manent. Nae ea aequo animo ferimus, quae nostra vix aut omnino non tangunt: unde consequens est ut sine aliqua incuria tolerantia esse non possit. Verum homines odio invidiaeque fiunt proniores, cum aliena timent quasi propriis minitantia. Quod ubi sentire coeperunt, quidquid peregrinum audit, a sese student quam longissime retrudere atque adeo sua nequaquam arbitrantur munitiora, nisi ab alienis, quasi fossa interiecta, circumscripta dignoscant. Siquidem, ubi fines unius cuiusque confunduntur, ilico metus ac pavor animos incedit, ne alius forte pedem in proprium agellum immittat. Haec quidem est illa fax, quae omne paene bellum post hominum memoriam inflammavit. Anne aliunde Cain, primus discordiae excitator, in suum ipse fratrem manus inicere ausus est, quam quod coram Dei obtutu fraternis sacrificiis obscurari noluit? Nec secus nunc, cum diversae gentes in unam eandemque societatem confluant, videmus ea praesertim loco vexilli proferri, quae diversitatem, discrimen, differentiam prae se ferunt.Quae cum ita sint, nihil iam restat quam ut, superata tolerantia, alia iaciamus fundamenta, ut humana societas e diversis gentibus coalescat. Quodsi fieri posse credimus, non ea quasi vetus cantilena repetenda sunt, quae alios ab aliis disiungunt (quis enim haec non videat?), sed ea sunt potissimum colenda, quae dissipatos homines coniungunt. Non eorum, quae sunt dissimilia, varietatem, sed eorum, quae similia, veritatem oportet illustremus, e quibus ut ex stirpe quadam utrorumque cultus natus est: nam illud sane reflorescentis concordiae signum est, cum corda, tametsi diversis separata corporibus, pariter micare sentimus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: