giovedì 8 novembre 2018
Non modo hominum societatem, verum etiam singulos homines miserabiliter et funeste mutari senserunt plurimi, qui haud leviter de nostra hac aetate eiusque difficultatibus cogitarunt: sat est hic nomina afferre Guntharii Anders, Erici Kahler, Iohannis Georgii Gadamer, Petri Bourdieu, Pauli Virilio, Sigmundi Bauman, qui alii alio modo monuerunt esse institutione, disciplina, humanitate animorumque cultura praecavendum, ne iterum in ea tempora relabamur, cum, ut ait Cicero, «in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant» et «propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus»( CIC. De inv. 1, 2). Nam, teste Platone, cum tales cupiditates insipienti educatione in animis aluntur, tunc facile multiplicantur; donec potiuntur iuvenilis animi arce, quam deprehendunt disciplinis et studiis honestis atque sententiis veris vacuam; quae doctrinae, studia et sententiae sunt optimi vigilesque custodes et praesidia in animis hominum, quos di amant (Plat. De re publica 560b).
Haec est causa cur viri nostrae aetatis egregia doctrina ornati, homines studiis dediti, qui de nostra omnium sorte et de condicione, qua nati sumus, assidue meditantur, honestarum disciplinarum cultores summi nominis, melioris litteraturae studiosi, philosophi, historici, graviores rerum explicatores, speculatores venatoresque naturae, iuris denique periti in unum convenere, ut redintegratae rei publicae litterarum Tusculi, ubi olim Ciceronis villa et amoenissimus praedium fuit, initia darent. Non eos enim fugit nonnisi vehementi impulsu, quo lacessantur et provocentur inertes, frangantur malevole pertinaces, excitentur et ardore incendantur alacriores, fieri posse, ut ii, qui publice litteras artesque profitentur, quorumque in manibus cultus humanitatisque nostri fata sunt, ad perpendendum inducantur quanti sit momenti hoc omnium gentium subsidium, quo tempora, nedum locorum spatia transcenduntur, a turpi neglegentia vindicare; sine quo apud nos, qui regiones ad Occidentem vergentes incolimus, nulla erit iam rerum historia atque memoria; qua deleta, interpellato omni dialogo cum maioribus nostris, nihil restat nisi omnium praeteritorum oblivio, barbaria, ferina immanitas.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: