giovedì 6 dicembre 2018
Quid sit homo, quove modo eius sit natura definienda sapientes per saecula aetatesque curiose ac diligenter indagarunt: illud igitur uno paene ore collegerunt, hominem animal esse et rationale et sociale. Cuius naturae duplicis fundamentum et interiorem peculiaremque notam rationem dixerunt esse atque orationem, quas uno eodemque verbo Graeci lògon vocare solebant. Lògos ille "magnus dominus et potens" (mègas dynàstes) a Gorgia Leontino est ea de causa vocatus, quod minimo corpore, quod oculis cerni non potest, mirabilia faciat: nam animis afflictos consolatur, timidos ad fortiter agendum exhortatur, ira succensos mitigat et placat, opinionum commenta speciosiora quam veriora esse certis argumentis demonstrat. "Multas urbes constitutas, - inquit Tullius -
plurima bella restincta, firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione tum eloquentia comparatas." Rationem oratione, orationem ratione temperamus regimusque: iam inde a teneris unguiculis prima perturbationes incompositosque animi affectus regendi via haec est, ut ratio dominetur in sermone nostro, sermo vero rationem non modo ordine componat, verum etiam cum aliis hominibus sociabili quodam vinculo communicet. Efficiendum igitur est, ut appetitus rationi oboediant sintque tranquilli; si vero rerum turpitudo adhibetur et verborum obscenitas, sermo noster ne homine quidem dignus est, sed propior canum latratibus aut ululatibus luporum. Accepimus haud ita pridem adultum quendam hominem non modo coram liberis suis tenerrimis, sed coram aliorum, sed in publica via, sed ante scholae aedificium tam magna rabidaque voce praetextata et turpissima verba in Deum ipsum divosque protulisse, ut vigiles, qui regionem custodiebant, vel hac nostra incuriosa aetate ad eum multandum coacti sint. Centum nummos rependit ille: at memet ipse interrogo utrum homo talis possit filios filiasque ita recte instituere et educare, ut boni cives aliquando evadant. Satisne ergo fuit tam exiguam ab eo mulctam exigere?
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: