martedì 23 maggio 2017
“Si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valitudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset”.
Cic., de off., III, 22

Vexatissima nunc est de profugis quaestio, quae a diversis factionibus in extrema versari solet: sunt enim qui quoscumque advenas a nostris finibus arcendos autumant; alii vero qui portas omnino pandendas esse censent. Utrobique tamen peccatur, quod illi agunt timore diffidentiaque seu ipsi commoti, seu alios commovere volentes; hi vero saepius videri quam esse boni student, spectantque non quod bonum ipsi laborantibus dare possint, sed quid ab eorum receptione reportent. Nam saepe animus magnus ac liberalis, quo nihil homini sanctius, ad ostentationem avide colitur.
At quaestio ista, ut mihi videtur, bifariam dividenda est. Ac primo quidem illud, quo modo tractandi sint qui ad nos petitum auxilium confugiunt. Tum vero quantum in nobis sit, ut difficultates, quibus iidem opprimuntur, omnino penitusque deleamus; sin minus, duraturo minuamus adiumento. Ad primum profecto dispeream, nisi credam ex humanitate esse cuilibet misero succurrere: scilicet si quis vocatus auxilio detrectet, qua ipse fronte auxilium postulare audeat? Nempe satis nos vitae usus meditatioque docet neminem mortalium esse ab infortunio redemptum. Ergo bonus an malus sit, dum in fluctibus fortunae iactatur, ne quis inquirat: nam bonum non servasse, quod malus esse posset, infame est atque inhumanum.
Deinde sic habendum est: non esse ex benignitate, sed ex officio humanitatis sentire aliorum aerumnas ad nos quoque pertinere. Quid? Anne, incendio foris conflagrante, in tuto esse licebit si ostium obseravero? Nimis vile est nostris temporibus credere suum cuique praedium esse tuendum, nihil vero de aliena fortuna sollicitandum. Nam nisi consueverimus eam solam iustitiam appellare, quae iniuriam nusquam esse patiatur, aut illam unam promovere pacem, quae quam plurimas terras suis finibus contineat, citius semper mala, quam medicina crescet. Ergo, potius quam ut fines nostros corroboremus, eo enitamur, ut alii suas civitates confirment. Nam si, quidquid mali in aliis terris fit, pergimus seu otii causa negligere seu, quod peius est, emolumenti gratia fovere, nihil mirum si illam beatitudinem, quam ipsi aliis hominibus invidemus, illi a nobis, si patientiores sunt, exposcant, si desperati, sibi vindicent.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: