giovedì 4 gennaio 2018
In quadam Italiae mediae urbe doctrina et eruditione olim praeclara, iuvenes Academici, qui in paedagogio deversantur, archiepiscopum opperiuntur, qui ad eos invisendos est venturus. Cum primum in aedes ingreditur, adulescentes ad eum accedunt, exspectantes aliquid boni: prudentia verba, consilia sapientiae plenissima. Praefectus paedagogii singulos commendat: «Hic arti machinatoriae studet; hic medicinae; hic vero architectus fieri cupit». Antistes omnes laudat, eorumque disciplinas humanae societati utilissimas praedicat; eos posse multum ceteros sua opera iuvare. «Hic vero iuvenis -pergit gymnasiarcha ille- linguae litterisque Latinis vacat, quas iam perbelle didicisse videtur, adeo ut eo sermone etiam expedite eleganterque loquatur...». Adulescens appropinquat, sperans archiepiscopum posse aliquid suadere, quod ex infinitis copiosissimisque Patrum Ecclesiae thesauris lectu dignissimum sit; quo animum alat, innutriat, virtutesque foveat. Purpuratus vero, ad eum conversus, et contemplans quasi novum aliquod animantis genus ex Africa adductum, «Ain' vero» inquit, «Latine loqueris?» «Saltem conor» respondet candidus iuvenis, «spero enim me hac ratione melius posse linguam perdiscere illam, qua antiquos intellegam scriptores atque poetas, qui...». «Optime quidem!» interpellat praepostere archiepiscopus, «Ergo sine dubio Romanorum verba didicisti obscena ac praetextata! Quomodo dicitur...?» et hic incipit enumerare vocabula ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis; ipse docet, praeit, stimulos addit et, solutus ac fluens, pudenda dictu impudenter profert. Ceteri risu et osculo excipiunt: paedagogi, praeceptores, discipuli, adulti et iuvenculi: brevi totum andron, omnia atria obscenis dicteriis perstrepunt. Adulescens ille Latinitatis studiosus obstupescit, pallet, rubore suffunditur; cum hoc videat, vel licentius ille loquitur, qui debuit Christi partes coram iuvenibus agere. Quam vere scripsit Plato: corruptissima re publica -eo scilicet tempore, quo homines ad tyrannidem paene coguntur- neglegentia morum omnes occupat, et «senes, ad iuniores descendentes, facetiis leporibusque importunis implentur, eos imitantes, ne scilicet tristes aut imperiosi videantur» (Resp. 563b). Obliviscitur archiepiscopus ille, obliviscuntur multi sacerdotes, magistri, parentes officii sui: cum animadvertant iuniores impudicis et inhonestis verbis suos interspergere sermones, eos praecurrunt, iis morem gerunt, sperantes se hac perversa via et indecora posse eorum captare favorem; obliviscuntur Christum ipsum nominatum esse Verbum; rationem et orationem esse, quae hominem a belua rudente aut ululante discernant; verbum esse quo animum nostrum cogitationibus variis ad virtutes aut ad vitia informamus; obliviscuntur melius esse molam asinariam collo alligare et se in mare proicere, quam in foveam inducere iuvenes adhuc vitae ignaros, ut faciunt caeci duces caecorum. Quis sub illo murice lateat, alii videant; mihi nonnisi fallacem quendam religionis simulatorem eum esse apparet et exstat.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: