giovedì 7 dicembre 2017
«Quid ais? Pyrobolum in scholae cavaedium iniecerunt? Nonne custodes publici accurrerunt, qui facinorosos deprehensos ab aliis sceleribus patrandis prohiberent meritaque afficerent poena?». «Minime gentium: nam parentes uno ore clamarunt eos nihil aliud esse quam innoxios nugatores, iuvenes qui nonnisi per iocum congerrones suos hisce inopinatis consiliis lacesserent…». «Atat… agitur de pyrobolo: mirandum est potius neminem tali conflagratione laesum esse…». «Quem pyrobolum tu vocas, eundem "pyrotechniam", "lusum puerilem", "crepundium" illi nominant et appellant. Ne loquamur de venereis exercitationibus quibus in auditoriis scholasticis adulescentulorum corpora incaluerunt: qui dum voluptatibus deliniti avidis amplexibus iunguntur, ope machinamenti cuiusdam spectaculo plurimis hominibus facti sunt, e longinquo sordidis imaginibus animos curiose imbuentibus. Non enim ignoras nunc temporis talia exstare instrumenta gestabilia, quibus extemplo imagines cuiuslibet rei ad amicos vel in altera orbis parte degentes mitti queunt…».
«Istud quidem lenocinium est impudicum! Nonne poenas dederunt qui haec facere ausi sunt?» «Nullo prorsus modo: nam parentes, qui inter civitatis primores numerantur, rem elevarunt, contendentes iuvenes omnes experiri velle res novas, idque naturae deberi…» «Pro Iuppiter! Cui naturae? An beluarum?» «Exspecta modo: nondum fabula finem habuit. Nam isti iuvenes effervescenti adulescentia ardentes nocturnum quendam circulum saltatorium in ipsis scholae aedibus aperuere; ad quem si quis accedere voluit, is non parum pecuniae persolvere debuit. Ibi totas integrasque noctes pergraecabantur. Attamen hoc quoque defenderunt parentes: "Cui enim noceat iucunda saltatio?"» «Isti parentes, iniquitatis defensores iniqui, liberorum impotentiae conscii defensores ac pestes, qui etiam nictare inter se videntur, cum natos ceteris imponere audiunt, in memoriam illam fabellam reducunt, qua Aesopus puerum condiscipuli tabulam furantem inducit, qui a matre non punitur, neque increpatur; qua impunitate fretus, ad ulteriora scelera progressus, eo devenit, ut a magistratu deprehensus, ad supplicium ductus sit. Dum vero ad patibulum accedit, simulans se aliquid matri ploranti in aurem insusurrare velle, maternam auriculam dentibus evulsit. Cum vero mater ceterique clamarent eumque incusarent non modo ut furem sed etiam in parentem suam impium: "Haec – inquit – fuit causa mihi ut perirem: si enim me tabellam furatum increpuisset sive castigasset, nequaquam, ad ulteriora progressus, nunc ad supplicium ducerer!"»
© Riproduzione riservata

ARGOMENTI: