martedì 18 marzo 2014
Numquam Seneca dialogum ullum scripsit proprie dicatum ad disputandum de senectute, sed plura memoranda adagia de senectute reperimus in epistulis vel libellis quos Seneca senex scripsit. Exempli gratia lege Epist. 108, 28: " Senectus enim insanabilis morbus est". Velim lector quaedam tibi referre a dialogoqui De otio inscribitur. Pro certo philosophus noster hunc conscripsit libellum postquam sexagesimum annum compleverat et fortasse non multum aberat a septuagesimo. Senecae vita illis temporibus non facilis vivenda erat. Nam discipulus suus Nero recusabat magistri regimina, et insolentia vel morositate afficiebatur, diffidens et suspiciosus cum esset factus etiam de amicis. Paucos post annos coniuratio ordita est quae nomen cepit a Pisonibus et Seneca ipse fortasse vel conscius vel socius in ea fuit. Iam anno quo composuit libellum suum de otio Nero tacite minabatur vitam Senecae qui frustra voluisset se ad solitariam et otiosam vitam recipere. Laus otii id est vitae remotae a publicis officiis velmuneribus argumentum huius libelli est. Sed ne putaveris Senecam cessisse inertiae mentislassae: hic fortiter ad elevandam inquisitionem et investigationem humanarum rerum se tradit.Quaerit Seneca causas quibus inducimur ad vitam publicam refellendam. Cum negatur ei qui velit iustus esse vis bene operandi pro communitate populi sui haec prior iusta causa est vitae publicae relinquendae. Et deinde qui recte et toto corde fecerit quod ei faciendum erat pro re publica et nunc lassus sit recte potest aliis qui iuniores sint tradere munus curandae rei publicae. Hoc loco Seneca fideliter et Stoicorum sectam et Epicurum sequitur. Nam Epicurus dixerat "Sapiens non attinget rem publicam nisi forte quaedam interveniatimminens necessitas". Contra Stoici: "Sapiens ad rem publicam curandam interveniet nisi forte id aliquid impediat". Ut saepe fit Epicurei et Stoici congruunt in opinionibus servandis quaeoppositae videntur (sed videntur tantum). Hic est occasus ultimus rei publicae a philosophis correctae quam Plato animo conceperat. Philosophus melius civibus subvenit si vitam solitariam in otio sibi deligit.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: