martedì 15 novembre 2016
«Hoc volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas!» (Iuv., vi, 233)
Ille non philosophus modo, sed humanarum quoque rerum acutissimus arbiter ac vestigator Plato, cum omnes rerum publicarum species singillatim censet, earumque quasi innatam corruptionem deprehendit, inibi esse autumat popularium dominatus periculum, quod ex eo facile quasi ex stirpe nascatur demagogus. Id tamen nos, quamvis eius verbis iam dudum praemuniti, antea haud semel accidisse hodieque adhuc fieri in liberis, quas dicimus, rebus publicis videmus. Immo vero, si forte philosophus nescio qua mira arte ad vitam revocatus, quae a nobis recentioribus aguntur, suo ingenio acumineque circumspicere posset, haec, opinor, propemodum eloqueretur: «Nusquam terrarum, per Iovem!, tantam demagogorum feracitatem inveni. Quid ita, ex me quaeritis? Quod nunc non acutissimis verborum aculeis, ut meo tempore fecerunt, aut falso promissorum laqueo, quod fere semper, isti caecum popellum irretire solent, sed potius histrionica simulatione, cui nemo non inhiat obstupefactus. Iam creditis etiam rei publicae gubernationem unum esse ex illis spectaculis, quibus vesperi a curis cotidianis levamini, in album electronicum intenti. Nec iam "democratiae" nomen hunc rerum statum capit, sed aliud nomen inveniendum est: "mimocratia", edepol!, est haec histrionum ac scurrarum dominatus. Namque olim persuasione, licet vana, animos omnium percutere studebant, hodie mero risu plausuque contenti, morionum potius quam politicorum vices agunt; olim, ad sui fidem faciendam, se iuris observantes seu demonstrare, seu ostendere debebant, nunc autem per plebeiam quandem potestatis ostentationem sibi asseclas atque fautores asciscunt, qui huius vesanae oblectationis cupidi ad spectanda certamina frequentissimi confluunt, perinde ac si de pugillatu ageretur. In summa: non suaviloquium, sed clamores conviciaque tela sunt, quae isti homunciones adversus quemlibet adversarium promunt, nec is iam vincit qui disserit argutius, sed qui nugatur petulantius. Sic igitur ars illa, quam nos Graeci "politicam" vocavimus quaeque ex consilio ac persuasione non sine quadam calliditate constat, funditus deleatur necesse est atque adeo eius loco nihil iam erit quam quaedam effrenis ac sine lege contentio. Atqui cavete: nam si homo, ut ait Aristoteles discipulus meus, animal quoddam politicum natura esse dicitur, probe videre potestis quid ex eo, ablata politica, restet».
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: