giovedì 20 dicembre 2018
Modo nobis est spectaculum ob oculos propositum, quo non Dantes poeta in suis tenebricosis erroribus, non Boscus ille pictor per ea a se expressa ceu deliramenta febricitantium, terribilius finxisset ullum: turbam dico adulescentulorum, qui cum luci libertatique nati essent, tamen in pestilentem fossam veluti barathrum coacti, furore ebrietatum atque nescio quibus inconcinnis numeris pervasi debaccharentur. Quod in tanta multitudine discerneres, nihil prorsus humani erat: adeo enim fulgurantibus luminibus omnis sensus hebetabatur, omnis deformabatur vultus. Supra ingentem illam quassantium trepidantiumque catervam -haud, hercle!, a vesparum examine dissimilem-, ecce supereminet veluti furens hariolator ille, ad cuius nutum tota turba tripudiat: iuvenculus et ille, ex cuius ore tantus vomitur obscenitatis torrens, ut facile intellegas non animo esse ea verba excogitata, sed ex immis visceribus ebullita. Et iam ille omnium animos turpi sua fascinatione permovebat, cum subito acris pestilentia tamquam nube diffunditur: scilicet tales sunt vapores, quibus ferunt apud inferos infici damnatorum ergastula. Tum furor in terrorem vertitur cunctosque veluti gregem amentem penitus incedit: fit fuga, omnis locus ululatu completur, neque quisquam est, qui in tanta confusione humanitati provideat: nimirum eam modo effrenatis saltationibus presserant pressamque tandem conculcaverant... Cetera quis ignorat? Dies ille adeo niger illuxit, ut quidam, dum ex tali carcere exitum quaerunt, obitum invenerint. At inquiris fortasse quis eos illuc ire coegerit? Scilicet non sua sponte illuc iverunt: nam nulla est libera voluntas, ubi cuncta libidini inserviunt. Huic nimirum obsequentes in cloacam illam iverunt; huius fratrem timorem sequentes inde effugerunt. Hi duo domini sunt, sub quorum iugum iuvenes catervatim submittuntur; hi cunctis imperant eosque ex hominibus oves, ex liberis mancipia reddunt. At quis eos, rogas, ab ea servitute vindicabit? Anne forte parentes? Immo vero illi praecurrunt, manu ducunt libentiusque in talia vincula currunt, nec sese de suis filiis bene meritos esse credunt, nisi eis sint in talem exitum duces.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: