martedì 13 giugno 2017
«Fas est et ab hoste doceri». Ov. Met., 4, v. 428

Pacis est comes et iam firmatae inter gentes consuetudinis quasi flos quidam humanitas. Itaque si Graecos aut Romanos, a quibus nos cultum accepimus hereditarium, sua confinia a ceterarum gentium contactu interclusos servavissent, haud scio an tam praeclara monumenta posteritati non tradidissent. Nam iam Pythagoras ille, cum Samo profugus in Italiam venisset, artes intulit ex proxima Asia collectas, quae ita sunt salubritate loci recreatae, ut nova creverint ubertate nomenque dederint illi, quam etiam posteri Magnam Graeciam appellarunt. Multa alia praetereo eaque praeclara, quae de artibus in agreste Latium illatis vulgatissima sunt: nemo enim est quin videat nostrum cultum e tali manavisse coniugio, quod multi eorum, qui eundem acerrime defendunt adversus alias gentes, profecto spurium arbitrarentur. Id autem maius est, quod, cum serior iam aetas paene anhelans atque effeta, ne dicam bello commota, tantam doctrinarum copiam aegre sustineret, eam receptam primo Persae in urbe Gondesapuria, tum vero Bagdati in domo illa sapientiae foverunt Sarraceni. A quibus deinde non modo pientissime conservata, verum etiam aucta atque exornata ad nostrates remeavit, quod numquam contigisset, nisi fuissent quidam inter Christi fideles, ut egregius ille vir, saeculo Gerbertus, Ecclesiae Silvester II appellatus, qui, excussa illa quae hostium esse solet diffidentia, eos adire ausus est, potius doctrinarum sapientiam quam exercituum victoriam quaesiturus. Et quid dicam de profectu qui, novo orbe detecto, utramque Oceani oram contigit? Quid quod, cum Europaei ad extremas Asiae partes adventarent, suum ipsorum cultum in illas obscuras regiones (ut quidem opinabantur) inculcare volentes, tanto ibi splendore sunt eorum animi praestricti, ut humanitatem agnoverint tamquam diversis floribus ex uno innato semine profectam?
“At nihil horum” inquiet quispiam “sine vi evenit! Non pax, sed bellum haec peperit!”. Cave tamen, ne, cum haec saepe videas simul fieri, credas alterum sine altero esse non posse. Nam falsum est, quod duriores quidam asseverant, diversas gentes semper confligere, unde haec miracula humanitatis fiant, haud secus ac si lapides ita ruina facta collabantur, ut novum aedificum exstruant. Verus conflictus non inter diversas gentes naturaliter oritur, sed inter inter diversa hominum genera, quorum alteri, ubicumque nati, sapientiam sectantur, concordiae student, humanitatem colunt; alteri, quamvis amorem sui cultus simulent, reapse immanitatem propagant. Proinde videamus nos cum utris stare velimus.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: