De hominis dignitate
giovedì 31 gennaio 2019
Latine "dignitas" est meritum, quo quis dignus habetur honore: sunt scilicet virtutes illae, propter quas existimamur digni qui ad gradum quendam evehamur, praetores sive consules creemur, reges seu imperatores appellemur. Dignitas igitur nos extollit ad munus, quo non solum alii nos dignos esse putant, sed nos ipsi dignos efficere debemus: est enim munus et honorificum donum et officium magna cum cura ac diligentia praestandum. Itaque dignitas consularis sunt merita ad consulatum impetrandum; Cicero vero ita dignitatem definit, ut sit "honesta auctoritas et cultu et honore et verecundia digna" (2 Invent. 55, 166). Unde "dignitas" saepe pro "virtute", pro "honestate", pro "decore" et adeo pro "pulchritudine" accipitur: nam, ut idem Cicero scripsit, "nihil est […] virtute amabilius, nihil quod magis adliciat ad diligendum, quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus"; cum igitur aliquem videamus virtute ornatum, quasi quandam animi pulchritudinem nobis perspicere videmur, quae, si cerneretur oculis, mirabilia studia excitaret sapientiae.
Quid ergo est "hominis dignitas"? Nequaquam id quod hodie dictitant vulgo ac saepe perperam temereque effutiunt semidocti quidam: ius scilicet natura homini datum, quo orbari non possit, quidquid faciat, quidquid sceleris admittat. Haec sunt enim "iura humana", quae a nullo abalienari possunt, quibus nemo privari queat: sacrosancta iura, omni modo omnique nisu defendenda; quae tamen, si ad verborum vim spectemus, non sunt ea merita, quibus digni quodam munere exercendo efficimur. Est contra hominis dignitas id, quod Latini etiam "humanitatis officia" vocabant; nam, ut ait Erasmus ille Roterodamus, "homines non nascimur, sed fieri debemus ". Sed quorsum haec ? Pici Mirandulani verbis usus respondebo : "Ut intelligamus, postquam hac nati sumus condicione, ut id simus quod esse volumus, curare hoc potissimum debere nos, ut illud quidem in nos non dicatur, cum in honore essemus non cognovisse similes factos brutis et iumentis insipientibus"; ut non solum ii, qui publicis dignitatibus sunt honestati, verum etiam quilibet homo, si vere homo pleno sensu dici velit, humana servet officia.

© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: