giovedì 21 dicembre 2017
Academia Vivarii novi est schola quo discipuli ex studiorum universitatibus totius orbis terrarum confluere solent, ut humanitati studeant, litteras colant, philosophorum placita animis volvant, poetarum sive Graecorum sive Latinorum carmina non modo legant, verum etiam canant ediscantque. Iuvenes tum Lusitani, Hispani, Galli, Britanni, Germani, Belgae, Hungari, Batavi, Itali, Croatae, Bohemi, Ruteni, tum etiam Mexicani, Columbiani, Chileni, Argentini, Brasiliani, Arabes, Afri, Indi, Seres pacifice vitam una degunt quasi in laico quodam coenobio, ubi alii aliorum mores, mentes, consuetudines, instituta nequaquam 'tolerant', ut fere dici solet; sed, totum contra, sana et fecunda curiositate moti alii alios interrogant, studiose audiunt, quod narrant discere cupiunt: nam probe sciunt humanum cultum nihil aliud esse nisi symphoniam atque concentum, in quo, quanto plura sunt organa musica, tanto dulcius suaviusque sonorum convenientia et consensus ad aures perveniet, dummodo inter se concordiam conspirationemque musici alere non desinant. Una lingua Latina inter sese sermocinantur, quae, cum nullius eorum sit peculiaris et propria, omnium paene hereditarius videtur esse thesaurus; quo usis, non solum cum aequalibus, sed etiam cum iis, qui multis saeculis ante nos in terram versi sunt, haud magno negotio colloqui licet. Gallus Sinensem rogat de Confucio, summo Serum philosopho; Sinensis respondet, et monstrat quam similes sint illius sapientis doctrinae Stoicorum documentis; Hispanus legit cum Congolensi Homerum; qui, vicissim, de suorum maiorum fabulis narrat, ex quibus eadem animi sensa spirare videntur atque ab Iliade vel ab Odyssea. Una voce canunt Horatium, Ovidium, Vergilium: una lacrimant, animis simul omnes commoti.
Hisce diebus fabulam scenicam parant: huc et illuc discursant, vestimenta conficiunt, diverbia ex paginis scriptis memoriae mandant atque praeludunt. In ea fabula personam Balthasaris regis Indus, Casparis Ser, Melchioris Afer agit. Induista primus, Confucianus alius, tertius, qui sua in patria maiorum Manes adorat. Sanctae Mariae partes agit iuvenis puella, suavissima moribus et animo, angelica voce praedita, cuius parentes sunt Mahometi asseclae. Omnes una, his diebus, fabulam in scaenam producturi sunt, ubi Christum natum celebrabunt, neque hac de causa arbitrantur suum ipsorum cultum sperni, offendi, aut impotenter conculcari: non enim ignorant agi de festo Lucis Caritatisque, qua cuncti homines inter se et cum Deo coniungi debeant. Quid ergo? Nonne Magi Zoroastri sacerdotes fuere? Nonne ipse Iesus gentilem centurionem, qui profecto Iovem ac Minervam suis in precibus invocabat, dixit maiorem fidem praestare quam omnes filios Israel? Qui tales occasiones apponendi ceteris gentibus, quae apud nos versantur, sapidas Caritatis epulas ut animi dilectione coniungantur, e medio tollendas praedicant perperamque dictitant, ii odium, non amorem, bellum, non pacem serunt, neque quidquam aliud quam virus acerbitatis suae effundere solent.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: