martedì 13 maggio 2014
Unde ad nos pervenerint nomen et res gestae spiritus illius, malorum principis, de quo Matthaeus loquitur, et quem Johannes appellat homicidam usque a principio temporum, et effingitur qualis enormis dracon, ut dicitur in Apocalypsi, hic breviter dicere conabor. Verisimile videtur Judaeos non concepisse principem malorum antiquissimis temporibus, cum Deus omnipotens et omnisciens spatium nullum divinitati adversae et malignae relinquebat. Patres Judaei cognoverunt fortasse novamreligionem quae iuberet Bonum contra Malum stare cum fuerunt in captivitate Babyloniensi. Babyloniensium religio enim monebat Deum tenebrarum bellicose stare contra solis et lucis Deum et putabant historiam mundi et hominum in mundo ipso esse quodam modo historiam aeternae pugnae sine ullo victore inter bonum et malum deum. Hic deus apud Babylonienses Arimanes nuncupabatur. Non facilis res est explicare quid de hoc malo deo Judaei sensissent et revera nomina ipsa eiusdem sunt plura. Lucifer antequam fieret Malignus angelus Dei proditor erat idem ac sidus Veneris, quod lucem fert, id est astrum quod primum ante omnia mane splendet. Isaias comparabat Luciferum cum rege qui Babel regebat. Baalzebub apparet in Libro regum et est ridiculus Dominus (Baal) muscarum (Zebub) in quodam vico Cananaeo (ni fallor). In libro Sapientiae, qui est inter recentissimos libros in Sacris Scripturis inclusos, Satan Malignus appellatur et idem esse videtur ac serpens ille qui in Eden illoinduxit Evam et Adam ad pomum edendum contra iussum et voluntatem Dei, et opus divinum destruxit et Mortem et Dolores et Labores introduxit in mundum nostrum. Vox italica ad malignum indicandum descendit a latino verbo quod est diabolus et istud verbum proprie latinum non est sed a graeco semone descendit. Diabolos graece est "calumniator ille", is qui contra nos orabit cum in iudicio anima nostra fuerit, et peccata nostra referet et ergo adversarius in nos erit. Hoc verbo usi sunt illi Septuaginta docti viri qui Alexandriae in Aegypto ab Hebraico ad Graecum sermonem Sacras verterunt Scripturas ad Bibliothecam illius urbis locupletandam. Et nomen quod in Scripturis inveniebant erat Satan, ut propemodum scribendum videtur. Alia multa de Diabolo in Evangeliis, in Patribus ecclesiae et in media aetate dicenda erunt mox.
© Riproduzione riservata
COMMENTA E CONDIVIDI

ARGOMENTI: